22
1 Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri
ginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Idida filia Adaia de
Bascath.
2 Fecitque, quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per
omnes vias David patris sui; non declinavit ad dexteram sive ad sinistram.
3 Anno autem octavo decimo regis Iosiae misit rex Saphan
filium Eseliae filii Mesullam scribam ad templum Domini dicens ei:
4 “ Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut effundatur pecunia, quae illata
est in templum Domini, quam collegerunt ianitores a populo,
5 deturque opificibus praepositis in domo Domini, qui et
distribuent eam his, qui operantur in templo Domini ad instauranda sartatecta
templi,
6 tignariis videlicet et caementariis et his, qui interrupta
componunt, et ut emantur ligna et lapides de lapicidinis ad instaurandum
templum.
7 Verumtamen non supputetur eis argentum, quod accipiunt, quia
in potestate habent et in fide ”.
8 Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: “ Librum legis repperi in domo Domini! ”. Deditque
Helcias volumen Saphan, qui et legit illud.
9 Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei, quod
praeceperat, et ait: “ Effuderunt servi tui pecuniam, quae
reperta est in domo, et dederunt opificibus praefectis operum templi Domini ”.
10 Narravitque Saphan scriba regi dicens: “ Librum dedit mihi Helcias sacerdos ”.
Quem cum legisset Saphan coram rege,
11 et audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua
12 et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicam filio Saphan et
Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens:
13 “ Ite et consulite Dominum super me et
super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius, quod inventum est;
magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri
verba libri huius, ut facerent omne, quod scriptum est nobis ”.
14 Ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicam et Achobor et
Saphan et Asaia ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas
custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, locutique sunt ad
eam,
15 et illa respondit eis: “ Haec dicit
Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me:
16 Haec dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum hunc
et super habitatores eius omnia verba libri, quae legit rex Iudae,
17 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis irritantes
me in cunctis operibus manuum suarum; et succendetur indignatio mea in loco hoc
et non exstinguetur.
18 Regi autem Iudae, qui misit vos, ut consuleretis Dominum,
sic dicetis: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro eo quod audisti verba
voluminis,
19 et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino,
auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quo videlicet
fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et flevisti
coram me, et ego audivi, ait Dominus;
20 idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad
sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus
sum super locum istum ”. Et renuntiaverunt regi, quod
dixerat.
|