25
1 Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima
die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in
Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones.
2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum
regis Sedeciae.
3 Nona die mensis quarti praevaluit fames in civitate, nec
erat panis populo terrae.
4 Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt
exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duplicem murum ad
hortum regis, obsidentibus Chaldaeis in circuitu civitatem. Abierunt itaque per
viam, quae ducit ad Arabam.
5
Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem comprehenditque eum in planitie
Iericho, et omnis exercitus eius dispersus est et reliquit eum.
6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Rebla,
qui locutus est cum eo iudicium.
7 Filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius
effodit vinxitque eum catenis aereis et adduxit in Babylonem.
8 Mense quinto septima die mensis, ipse est annus nonus
decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum servus regis
Babylonis Ierusalem
9 et succendit domum Domini et domum regis et omnes domos
Ierusalem; omnemque domum combussit igne.
10 Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus
Chaldaeorum, qui erat cum principe satellitum.
11 Reliquam autem populi partem, qui remanserat in civitate,
et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus
transtulit Nabuzardan princeps satellitum;
12 et de pauperibus terrae reliquit in vinitores et agricolas.
13 Columnas autem aereas, quae erant in templo Domini, et
bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et
transtulerunt aes omnium in Babylonem.
14 Ollas quoque et trullas et cultros et phialas et omnia vasa
aerea, in quibus ministrabant, tulerunt;
15 necnon thymiamateria et phialas, quae aurea aurea et quae
argentea argentea, tulit princeps satellitum;
16 columnas duas, mare unum et bases, quas fecerat Salomon
templo Domini; non erat pondus aeris omnium horum vasorum.
17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et
capitellum aereum super se altitudinis quinque cubitorum; et reticulum et
malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similem et columna
secunda habebat ornatum.
18 Tulit quoque princeps satellitum Saraiam sacerdotem primum
et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores
19 et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super
viros bellatores, et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos
repperit in civitate, et scribam principis exercitus, qui probabat tirones de
populo terrae, et sexaginta viros e populo terrae, qui inventi fuerant in
civitate;
20 quos tollens Nabuzardan princeps satellitum duxit ad regem
Babylonis in Rebla,
21 percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Rebla in
terra Emath.
Et translatus est Iuda de terra sua.
22 Populo autem, qui relictus erat in terra Iudae, quem
dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii
Saphan.
23 Quod cum audissent omnes duces militum, videlicet quod
constituisset rex Babylonis Godoliam, ipsi et viri, qui erant cum eis, venerunt
ad Godoliam in Maspha: Ismael filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et
Saraia filius Thanehumeth Netophathites et Iezonias filius Maachathitis, ipsi
et socii eorum.
24 Iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens: “ Nolite timere a
servis Chaldaeorum; manete in terra et servite regi Babylonis, et bene erit
vobis ”.
25 Factum est autem in mense septimo venit Ismael filius
Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo; percusseruntque
Godoliam, qui mortuus est, sed et Iudaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in
Maspha.
26 Consurgens autem populus a parvo usque ad magnum et
principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldaeos.
27 Factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis
Ioachin regis Iudae, mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit
Evilmerodach rex Babylonis anno, quo regnare coeperat, caput Ioachin regis
Iudae de carcere.
28 Et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super
thronos regum, qui erant cum eo in Babylone,
29 et mutavit vestes eius, quas habuerat in carcere; et
comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae.
30 Annonam quoque constituit ei absque intermissione, quae et
dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae.
|