4
1 Filii Iudae: Phares, Esrom et Charmi et Hur et Sobal.
2 Reaia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt
Ahumai et Laad; hae cognationes Saraitarum.
3 Et ista stirps Etam: Iezrahel et Iesema et Iedebos, nomenque
sororis eorum Asalelphuni.
4 Phanuel autem pater Gedor et Ezer pater Hosa; isti sunt
filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
5 Ashur vero patris Thecue erant duae uxores: Halaa et Naara.
6 Peperit autem ei Naara Oozam et Hepher et Themani et
Ahasthari; isti sunt filii Naara.
7 Porro filii Halaa: Sereth et Sohar et Ethnan.
8 Cos autem genuit Anob et Sobeba et cognationes Aharehel
filii Arum.
9 Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius
vocavit nomen illius Iabes dicens: “ Quia peperi eum in dolore ”.
10 Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: “ Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit
manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi! ”.
Et praestitit Deus quae precatus est.
11 Chelub autem frater Suaa genuit Mahir, qui fuit pater
Esthon.
12 Porro Esthon genuit Bethrapha et Phasea et Tehinna patrem
Hirnaas (id est urbis Naas); hi sunt viri Recha.
13 Filii autem Cenez: Othoniel et Saraia; porro filii
Othoniel: Hathath et Maonathi.
14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem
Geharasim (id est vallis Artificum); ibi quippe artifices erant.
15 Filii vero Chaleb filii Iephonne: Hir et Ela et Naham; filius
quoque Ela: Cenez.
16 Filii quoque Iallelel: Ziph et Zipha, Thiria et Asarel.
17 Et filii Ezra: Iether et Mered et Epher et Ialon. Et genuit
Iether Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthemo.
18a Hi autem sunt filii Bethiae filiae pharaonis, quam accepit
Mered:
18b peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Socho et
Iecuthiel patrem Zanoa.
19 Filii autem uxoris eius Iudaicae sororis Naham patris
Ceilae: Dalaia et Simeon pater Ioman. Filii autem Naham patris Ceilae: Garmitae
et Esthemo Maachathitarum.
20 Filii quoque Simon: Ammon et Rinna, Benhanan et Thilon. Et
filii Iesi: Zoheth et Benzoheth.
21 Filii Sela filii Iudae: Her pater Lecha et Laada pater
Maresa et cognationes domus operantium byssum in Bethasbea
22 et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes
fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres.
23
Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius
commorati sunt ibi.
24 Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul;
25 Sellum filius eius, Mabsam filius eius, Masma filius eius.
26 Filii Masma: Hamuel filius eius, Zacchur filius eius, Semei
filius eius.
27 Filii Semei sedecim et filiae sex; fratres autem eius non
habuerunt filios multos, et universa cognatio eorum non potuit adaequare summam
filiorum Iudae.
28 Habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
29 et in Bilha et in Esem et in Tholad
30 et in Bathuel et in Horma et in Siceleg
31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in
Saarim; hae civitates eorum usque ad regem David.
32
Villae quoque eorum: Etam et Ain, Remmon et Thochen et Asan, civitates quinque.
33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum
usque ad Baal; haec est habitatio eorum et genealogia.
34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae
35 et Ioel et Iehu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asiel
36 et Elioenai et Iacoba et Isuhaia et Asaia et Adiel et
Isimiel et Banaia,
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Iedaia filii
Semri filii Samaia.
38 Isti nominatim inscripti erant principes in cognationibus
suis; et familiae eorum expansae sunt vehementer,
39 et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem
vallis, ut quaererent pascua gregibus suis.
40 Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram
latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham.
41 Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus
Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui
inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque
pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt.
42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri
quingenti habentes principes Pheltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios
Iesi
43 et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum,
et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
|