7
1 Porro filii Issachar: Thola et Phua, Iasub et Semron, quat
tuor.
2 Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et
Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati
sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti.
3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael et Obadia et
Ioel et Iesia, quinque principes omnes.
4 Cumque eis erant secundum genealogias familiarum suarum
turmae accinctae ad proelium, viri fortissimi, triginta sex milia; multas enim
habuere uxores et filios.
5 Fratresque eorum per omnes cognationes Issachar robustissimi
ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt.
6 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Iedihel, tres.
7 Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai,
quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum
viginti duo milia et triginta quattuor.
8 Porro filii Bochor: Zamira et Ioas et Eliezer et Elioenai et
Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almath; omnes hi filii Bochor.
9 Numerati sunt autem in
genealogiis suis principes familiarum suarum ad bella fortissimi viginti milia
et ducenti.
10 Porro filii Iedihel: Bilhan; filii autem Bilhan: Iehus et
Beniamin et Aod et Chanaana et Zethan et Tharsis et Ahisahar;
11 omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri
fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes.
12 Suphim quoque et Huphim filii Hir et Husim filii Aher.
13 Filii autem Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellum,
filii Bilhae.
14 Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius
Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad.
15 Machir autem accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit
sororem nomine Maacha; nomen autem secundi Salphaad, nataeque sunt Salphaad
filiae.
16 Et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius
Phares; porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem.
17 Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir
filii Manasse.
18 Soror autem eius Ammalecheth peperit Isod et Abiezer et
Maala.
19
Erant autem filii Semida: Ahin et Sechem et Leci et Aniam.
20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath
filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius,
21 et huius filius Zabad et huius filius Suthala et huius
filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia
descenderant, ut invaderent possessiones eorum.
22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt
fratres eius, ut consolarentur eum;
23 ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit et peperit
filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset.
24 Filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron
inferiorem et superiorem et Ozensara.
25 Porro filius eius Rapha et Reseph et Thale filius eius, de
quo natus est Thaan,
26 qui genuit Laadan; huius quoque filius Ammiud genuit
Elisama,
27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue.
28 Possessio autem eorum et habitationes: Bethel cum filiabus
suis et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius,
Sichem quoque cum filiabus suis usque Hai et filias eius.
29 Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius,
Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his
habitaverunt filii Ioseph filii Israel.
30 Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror
eorum.
31 Filii autem Beria: Heber et Melchiel, ipse est pater
Barzaith.
32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Hotham et Suaa
sororem eorum.
33 Filii Iephlat: Phosech et Bamaal et Asoth; hi filii
Iephlat.
34 Porro filii Somer fratris sui: Roaga et Haba et Aram.
35 Filii autem Hotham fratris eius: Supha et Iemna et Selles
et Amal.
36 Filii Supha: Sue, Hamapher et Sual et Beri et Iamra,
37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Beera.
38 Filii Iether: Iephonne et Phaspha et Ara.
39 Filii autem Olla: Area et Hanniel et Resia.
40 Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque
fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in
exercitu ad bellum, viginti sex milia.
|