9
1 Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip
ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem
propter delictum suum.
2
Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et
sacerdotes et Levitae et Nathinaei.
3 Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis
Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse.
4 Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de
filiis Phares filii Iudae;
5 et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius;
6 de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti
nonaginta.
7 Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia
filii Asana
8 et Iobania filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et
Mosollam filius Saphatiae filii Rahuel filii Iebaniae
9 et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti
quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas.
10 De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et Iachin,
11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc
filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei.
12 Porro Adaias filius Ieroham filii Phassur filii Melchiae et
Maasai filius Adiel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer,
13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille
septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo
Dei.
14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii
Hasabia de filiis Merari;
15 Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha
filii Zechri filii Asaph
16 et Abdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et
Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum.
17 Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et
frater eorum Sellum princeps
18 et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi.
19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum
fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii
custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini
custodiebant introitum,
20 et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim —
Dominus sit cum eo! —
21 Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi
conventus.
22 Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et
descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in
munus perpetuum,
23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, domus
tabernaculi, in custodias.
24 Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem et
ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
25
Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de
tempore usque ad tempus, ut essent cum illis.
26 Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes
ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini;
27 per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis
suis, ut et ipsi mane aperirent fores.
28 De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum
enim et inferebantur vasa et efferebantur;
29 de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia
utensilia sancta, praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus.
30 Filii quidam autem sacerdotum unguenta ex aromatibus
conficiebant;
31 et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere
perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur.
32 Porro de filiis Caath
fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula
sabbata praepararent.
33 Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in
exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio
deservirent.
34 Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum
genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem.
35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et
nomen uxoris eius Maacha.
36 Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner
et Nadab,
37 Gedor quoque et Ahio et Zacharias et Macelloth.
38 Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione
fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
39
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua
et Abinadab et Isbaal.
40 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;
41 porro filii Micha: Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.
42 Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Almath et Azmaveth
et Zamri; Zamri autem genuit Mosa.
43 Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit Elasa,
de quo ortus est Asel.
44 Porro Asel sex filios habuit his nominibus: Ezricam
primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia, Hanan; hi filii Asel.
|