11
1 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron
dicens: “ Os tuum sumus et caro tua.
2 Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu
eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel
et tu eris princeps super eum” ”.
3 Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron,
et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super
Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
4 Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est
Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae.
5 Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: “ Non
ingredieris huc ”. Porro David cepit arcem Sion, quae
est civitas David;
6 dixitque: “ Omnis, qui percusserit
Iebusaeum, in primis erit princeps et dux ”. Ascendit igitur primus
Ioab filius Sarviae et factus est princeps.
7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est
civitas David.
8 Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum;
Ioab autem reliqua urbis instauravit.
9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus
exercituum erat cum eo.
10 Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut
rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel;
11 et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon
filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super
trecentos, quos occidit impetu uno.
12 Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter
tres potentes;
13 iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim
congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus
hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
14 Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque
percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram,
in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati
in valle Raphaim.
16 Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in
Bethlehem;
17 desideravit igitur David et dixit: “ O si quis daret
mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta! ”.
18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt
et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad
David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino
19 dicens: “ Avertat a me Deus meus, ut
hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum
attulerunt mihi aquam ”. Et ob hanc causam noluit bibere.
Haec fecerunt tres robustissimi.
20 Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter
triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse
erat inter tres nominatus,
21 inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum;
verumtamen usque ad tres non pervenerat.
22 Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera
perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et
interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
23 Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat
quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo
ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta
sua.
24 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres
robustos nominatus,
25 inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non
pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos.
26 Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan
filius Dodo de Bethlehem,
27 Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites,
28 Hira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
31 Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia
Pharathonites,
32 Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites,
33 Azmaveth Bahurimites, Eliaba Saalbonites,
34 Asem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,
35 Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur,
36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
37 Hesro de Carmel, Naarai filius Azbai,
38 Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii
Sarviae,
0 Hira Iethraeus, Gareb Iethraeus,
41 Urias Hetthaeus, Zabad filius Oholai,
42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo
triginta;
43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Matthanites,
44 Ozia Astharothites, Sama et Iehiel filii Hotham Aroerites,
45 Iedihel filius Semri et Ioha frater eius Thosaites,
46 Eliel Mahumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma
Moabites,
47 Eliel et Obed et Iasiel de Soba.
|