15
1 Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit
locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum.
2 Tunc dixit David: “ Illicitum est, ut a quocumque portetur
arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad
ministrandum sibi usque in aeternum ”.
3 Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut
afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei;
4 necnon et filios Aaron et Levitas.
5 De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius centum
viginti;
6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti
viginti;
7 de filiis Gerson Ioel princeps et fratres eius centum
triginta;
8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius
ducenti;
9 de filiis Hebron Eliel princeps et fratres eius octoginta;
10 de filiis Oziel Aminadab princeps et fratres eius centum
duodecim.
11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas
Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab
12 et dixit ad eos: “ Vos, qui estis
principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et
afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi.
13 Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus
Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat ”.
14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent
arcam Domini, Dei Israel;
15 et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses
iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus.
16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de
fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et
cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus laetitiae.
17 Constitueruntque Levitae Heman filium Ioel et de fratribus
eius Asaph filium Barachiae, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium
Casaiae
18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zachariam et
Bani et Iaziel et Semiramoth et Iahiel et Ani, Eliab et Banaiam et Maasiam et
Matthathiam et Eliphalu et Maceniam et Obededom et Iehiel ianitores.
19 Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis
bene sonantibus,
20 Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iahiel et Ani et
Eliab et Maasias et Banaias in nablis secundum “ Virgines ”.
21 Porro Matthathias et Eliphalu et Macenias et Obededom et
Iehiel et Ozaziu in citharis super octavam, ut dirigerent;
22 Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam
praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens.
23 Et Barachias et Elcana ianitores pro arca.
24 Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et
Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et
Obededom et Iehias erant ianitores pro arca.
25 Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad
deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.
26 Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam
foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes.
27 Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui
portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo —
28 universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in
iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et
citharis.
29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem
David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem
atque ludentem et despexit eum in corde suo.
|