17
1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan
prophetam: “ Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub
pellibus est ”.
2 Et ait Nathan ad David: “ Omnia, quae
in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est ”.
3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens:
4 “ Vade et loquere David servo meo: Haec
dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum;
5 neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel
usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de
habitatione in habitationem.
6 Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus sum uni
iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare
non aedificastis mihi domum cedrinam?
7 Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit
Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux
populi mei Israel;
8 et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes
inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur
in terra.
9 Et dedi locum populo meo Israel et plantavi eum, ut
habitaret in eo, et ultra non commovebitur, nec filii iniquitatis atterent eos
sicut in principio
10 et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et
humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio
ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus.
11 Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos,
suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum
eius.
12 Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque
in aeternum.
13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et
misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit.
14 Et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in
sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum ”.
15 Iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam,
sic locutus est Nathan ad David.
16 Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “
Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque?
17 Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque
locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum
super ordinem hominum, Domine Deus.
18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris
servum tuum et cognoveris eum?
19 Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem
magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia.
20
Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te secundum omnia,
quae audivimus auribus nostris.
21 Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in
terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen
magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui, quem de Aegypto
liberasti?
22 Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in
aeternum; et tu, Domine, factus es Deus eius.
23 Nunc igitur, Domine, sermo, quem locutus es super famulum
tuum et super domum eius, confirmetur in perpetuum; et fac, sicut locutus es.
24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in
sempiternum, et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et
domus David servi tui permanens coram te”.
25 Tu enim, Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut
aedificares ei domum; et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram
te.
26 Nunc ergo, Domine, tu es Deus; et locutus es super servum
tuum tanta beneficia
27 et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram
te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum ”.
|