5
1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei
fecit illum.
2
Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam
in die, quo creati sunt.
3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem
et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti
anni, genuitque filios et filias.
5
Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus
est.
6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem
annis genuitque filios et filias.
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum,
et mortuus est.
9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis
quindecim annis et genuit filios et filias.
11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum,
et mortuus est.
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos
quadraginta annos genuitque filios et filias.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et
mortuus est.
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit
Iared.
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis
triginta annis et genuit filios et filias.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta
quinque anni, et mortuus est.
18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit
Henoch.
19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos
et genuit filios et filias.
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni,
et mortuus est.
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit
Mathusalam.
22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam,
trecentis annis et genuit filios et filias.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque
anni,
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et
genuit Lamech.
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos
octoginta duos annos et genuit filios et filias.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta
novem anni, et mortuus est.
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit
filium
29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “ Iste consolabitur
nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit
Dominus ”.
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta
quinque annos et genuit filios et filias.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta
septem anni, et mortuus est.
32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham
et Iapheth.
|