18
1 Factum est autem post haec, ut percuteret David Phili sthim
et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim
2 percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David
offerentes ei tributum.
3 Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad
Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
4 Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia
equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum,
exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet
Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia virorum
6 et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque
serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae
perrexerat.
7 Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi
Adadezer, et attulit ea in Ierusalem;
8 necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de
quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea.
9 Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet
David omnem exercitum Adadezer regis Soba,
10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum
et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum;
adversarius quippe erat Thou Adadezer.
11 Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit
rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam
de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec.
12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salis
decem et octo milia
13 et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea
David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat.
14 Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat
iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
15 Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat
filius Ahilud a commentariis.
16 Sadoc autem filius Achitob et Achimelech filius Abiathar
sacerdotes et Susa scriba.
17 Banaias vero filius Ioiadae super legiones Cherethi et
Phelethi; porro filii David primi ad manum regis.
|