20
1 Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent
reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram
filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro
David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam.
2 Tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit
in ea auri pondo talentum et pretiosissimam gemmam, venitque super caput David;
manubias quoque urbis plurimas tulit.
3 Populum autem, qui erat in ea, eduxit et condemnavit ad
operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas. Sic fecit David cunctis
urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem.
4 Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos,
in quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere Raphaim, et humiliavit
eos.
5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo
percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath Getthaeum, cuius hastae lignum
erat quasi liciatorium texentium.
6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo
longissimus senos habens digitos, id est simul viginti quattuor, qui et ipse de
Rapha fuerat stirpe generatus;
7 hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius
Samma fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David
et servorum eius.
|