LIBER SECUNDUS PARALIPOMENON
1
1 Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et
Dominus Deus eius erat cum eo et magnificavit eum in excelsum.
2 Praecepitque Salomon universo Israeli, tribunis et
centurionibus et iudicibus et ducibus omnis Israel et principibus familiarum
3 et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi
erat tabernaculum conventus Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
4 Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum,
quem praeparaverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Ierusalem;
5 altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius
Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini; ibique requisivit eum Salomon
et omnis ecclesia.
6 Ascenditque ibi
Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo conventus Domini et obtulit in eo
mille hostias.
7 Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens: “ Postula,
quod vis, ut dem tibi ”.
8 Dixitque Salomon Deo: “ Tu fecisti cum David patre meo
misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo.
9 Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem
pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti regem super populum tuum
multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae.
10 Da mihi sapientiam et intellegentiam, ut ingrediar et
egrediar coram populo tuo; quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam
grandis est, iudicare? ”.
11 Dixit autem Deus ad Salomonem: “ Quia hoc magis placuit
cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas
eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et
scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem,
12 sapientia et scientia data sunt tibi; divitias autem et
substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post
te fuerit similis tui ”.
13 Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram
tabernaculo conventus et regnavit super Israel.
14 Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei
mille quadringenti currus et duodecim milia equitum, et fecit eos esse in
urbibus quadrigarum et cum rege in Ierusalem.
15 Praebuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi
lapides et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela multitudine magna.
16 Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa;
negotiatores regis de Coa emebant pretio
17 et faciebant ascendere et exire de Aegypto quadrigam
sescentis argenteis et equum centum quinquaginta; similiter universis regibus
Hetthaeorum et Syriae per manus suas educebant.
18 Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et
palatium sibi.
|