2
1 Et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et
octoginta milia, qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria
milia sescentos.
2 Misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens: “ Sicut egisti cum
David patre meo et misisti ei ligna cedrina, ut aedificaret sibi domum ad
habitandum in ea,
3 sic fac mecum, ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut
consecrem eam ad adolendum coram illo fumiganda aromata et ad propositionem
panum sempiternam et ad holocautomata mane et vespere, sabbatis quoque et
neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata
sunt Israeli.
4 Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est
enim Deus noster super omnes deos.
5 Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum?
Si caelum et caeli caelorum capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim
aedificare ei domum? Sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.
6 Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et
argento, aere et ferro, purpura, coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere
caelaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iudaea et Ierusalem, quos
praeparavit David pater meus.
7 Sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de
Libano; scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano, et erunt
servi mei cum servis tuis,
8 ut parentur mihi ligna plurima; domus enim, quam cupio
aedificare, magna erit nimis et inclita.
9 Praeterea operariis, qui caesuri sunt ligna, servis tuis
dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem et vini
viginti milia batos, olei quoque batos viginti milia ”.
10 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni:
“ Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum ”.
11 Et addidit dicens: “ Benedictus Dominus, Deus Israel, qui
fecit caelum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et
sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino et palatium sibi.
12 Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram
magistrum meum,
13 filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius,
qui novit operari in auro et argento, aere et ferro et lapidibus et lignis, in
purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino, et qui scit caelare omnem
sculpturam et adinvenire prudenter, quodcumque in opere necessarium est, cum
artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui.
14
Triticum ergo et hordeum et oleum et vinum, quae pollicitus es, domine mi,
mitte servis tuis.
15 Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria
habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe; tuum autem erit
transferre ea in Ierusalem ”.
16 Numeravit igitur Salomon omnes viros peregrinos, qui erant
in terra Israel post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius; et
inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti.
17 Fecitque ex eis septuaginta milia, qui umeris onera
portarent, et octoginta milia, qui lapides in montibus caederent; tria autem
milia et sescentos praepositos operum populi.
|