3
1 Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in
monte Moria, qui demonstratus fuerat a David patre eius, in loco, quem
paraverat David in area Ornan Iebusaei.
2 Coepit autem
aedificare mense secundo anno quarto regni sui.
3 Et hae sunt mensurae, quas statuit Salomon, ut aedificaret
domum Dei: longitudinis cubiti in mensura prima sexaginta, latitudinis cubiti
viginti.
4 Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum, iuxta
mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti; porro altitudo centum viginti
cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
5 Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et
laminas auri obryzi affixit per totum; scalpsitque in eis palmas et quasi
catenulas se invicem complectentes.
6 Stravit quoque
pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo.
7
Porro aurum erat de Parvaim, de cuius laminis texit domum, et trabes eius et
postes et parietes et ostia; et caelavit cherubim in parietibus.
8 Fecit quoque domum sancti sanctorum: longitudinem iuxta
latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum;
et laminis auri optimi texit eam quasi talentis sescentis.
9 Sed et pro clavis usus est auro ponderis quinquaginta
siclorum. Cenacula quoque texit auro.
10 Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubim duos opere
statuario et texit eos auro.
11 Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala
haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos
habens alam tangeret alterius cherub.
12 Similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et
tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius
contingebat.
13 Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et
extendebantur per cubitos viginti; ipsi autem stabant erectis pedibus, et
facies eorum erant versae ad exteriorem domum.
14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso et
intexuit ei cherubim.
15 Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et
quinque cubitos habebant altitudinis; porro capita earum quinque cubitorum.
16 Necnon et quasi catenulas in torque, et superposuit eas
capitibus columnarum; malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit.
17 Ipsas quoque columnas posuit ante faciem templi, unam a
dextris et alteram a sinistris; eam, quae a dextris erat, vocavit Iachin et,
quae ad laevam, Booz.
|