4
1 Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et
viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum
2 altitudinis. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque
ad labium rotundum per circuitum; quinque cubitos habebat altitudinis, et
funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.
3 Similitudo quoque boum erat subter illud, in circuitu
circumdabant illud — decem cubitis — duobus versibus alvum maris
circuibant boves fusiles in una fusione cum mari.
4 Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum
tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem, porro tres alii meridiem
et tres, qui reliqui erant, orientem habentes mare superpositum; posteriora
autem boum erant intrinsecus sub mari.
5 Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius
erat quasi labium calicis vel repandi lilii; capiebatque tria milia batos.
6 Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a dextris et
quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi
erant; porro in mari sacerdotes lavabantur.
7 Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua
iussa erant fieri, et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a
sinistris.
8 Necnon et mensas decem, et posuit eas in templo quinque a
dextris et quinque a sinistris; phialas quoque aureas centum.
9 Fecit etiam atrium sacerdotum et atrium grande et ostia in
atrio, quae texit aere.
10 Porro mare
posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
11 Fecit autem Hiram lebetes et vatilla et phialas et
complevit omne opus regis Salomonis in domo Dei;
12 hoc est columnas duas et globos et capitella super caput
columnarum duarum et serta duo, quae tegerent globos capitellorum;
13 malogranata quoque quadringenta et serta duo, ita ut bini
ordines malogranatorum singulis sertis iungerentur, quae protegerent globos
capitellorum columnarum.
14 Bases etiam fecit et luteres, quos superposuit basibus,
15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari;
16 et lebetes et vatilla et fuscinulas: omnia vasa fecit regi
Salomoni Hiram magister eius pro domo Domini ex aere mundissimo.
17 In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter
Succoth et Saredatha.
18 Fecitque Salomon multitudinem vasorum innumerabilem, ita ut
ignoraretur pondus aeris.
19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et
mensas et super eas panes propositionis;
20 candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent ante Dabir
iuxta ritum, ex auro purissimo,
21 et florem et lucernas et forcipes aureos: omnia de auro
perfectissimo facta sunt;
22 cultros quoque et phialas et sartagines et turibula ex auro
purissimo. Et ostia templi interiora in sancta sanctorum et ostia templi
forinsecus aurea.
|