7
1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de
caelo et devoravit holocaustum et victimas, et maiestas Domini implevit domum.
2 Nec poterant
sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset maiestas Domini templum
Domini.
3 Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et
gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum
stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum: “ Quoniam bonus, quoniam in
saeculum misericordia eius ”.
4
Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
5 Mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia,
ovium centum viginti milia, et dedicavit domum Dei rex et universus populus.
6 Sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in
organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: “ Quoniam in
aeternum misericordia eius ”, hymnos David canentes per
manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.
7 Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum
Domini; obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare
aeneum, quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et oblationes et adipes.
8 Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem
diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad
torrentem Aegypti.
9 Feceruntque die octavo collectam magnam, eo quod dedicassent
altare septem diebus et sollemnitatem celebrassent diebus septem.
10 Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit
populum ad tabernacula sua, laetantem atque gaudentem super bono, quod fecerat
Dominus Davidi et Salomoni et Israeli populo suo.
11 Complevitque Salomon domum Domini et domum regis; et in
omnibus, quae disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo
sua, prosperatus est.
12 Apparuit autem ei Dominus nocte et ait: “ Audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
13 Si clausero caelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et
praecepero locustae, ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum,
14 humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est
nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit
paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero
peccatis eorum et sanabo terram eorum.
15 Nunc oculi mei erunt aperti, et aures meae attentae ad
orationem eius, qui in loco isto oraverit;
16 elegi enim et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum
ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
17 Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David
pater tuus, et feceris iuxta omnia, quae praecepi tibi, et decreta et iudicia
mea servaveris,
18 stabiliam thronum regni tui, sicut pollicitus sum David
patri tuo dicens: Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israel.
19 Si autem aversi fueritis et dereliqueritis decreta mea et
praecepta mea, quae proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis et
adoraveritis eos,
20 evellam vos de terra mea, quam dedi vobis, et domum hanc,
quam sanctificavi nomini meo, proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam
et in fabulam cunctis populis.
21 Et super domo ista, quae erat excelsa, universi transeuntes
stupebunt et dicent: “Quare fecit Dominus sic terrae huic
et domui huic?”.
22 Respondebuntque: “Quia dereliquerunt
Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et apprehenderunt
deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt, idcirco venerunt super eos
universa haec mala” ”.
|