11
1 Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam
domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut
dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.
2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens:
3 “ Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad
universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:
4 Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra
fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est
voluntate ”. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt
contra Ieroboam.
5 Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates
muratas in Iuda.
6 Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue,
7 Bethsur quoque et Socho et Odollam
8 necnon Geth et Maresa et Ziph,
9 sed et Aduram et Lachis et Azeca,
10 Saraa quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et
Beniamin civitates munitissimas.
11
Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei
et vini.
12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et
hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.
13 Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel,
venerunt ad eum de cunctis sedibus suis.
14 Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas
transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri
eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum
vitulorumque, quos fecerat.
16 Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque
dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad
immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum.
17 Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam
filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis
annis tantum tribus.
18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii
David et Abihail filiae Eliab filii Isai,
19 quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom.
20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae
peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith.
21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes
uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem
sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super
fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat.
23 Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae
et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et
multas petivit uxores.
|