14
1 Fecit autem Asa, quod bo num et placitum erat in con spectu
Domini Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa
2 et confregit lapides palosque succidit
3 ac praecepit Iudae, ut quaereret Dominum, Deum patrum suorum,
et faceret legem et universa mandata,
4 et abstulit e cunctis urbibus Iudae excelsa et thymiateria
et regnavit in pace.
5 Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit
terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente.
6 Dixit autem Iudae: “ Aedificemus civitates istas et vallemus
muris et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt
omnia; quia quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et dedit nobis
pacem per gyrum ”. Aedificaverunt igitur et prosperati
sunt.
7 Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de
Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta
octoginta milia; omnes isti viri fortissimi.
8 Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu,
decies centena milia et curribus trecentis, et venit usque Maresa.
9 Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxerunt aciem ad
bellum in valle, quae est ad septentrionem Maresa,
10 et invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: “ Domine, non est apud te ulla distantia, utrum paucis auxilieris an
pluribus; adiuva nos, Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc
multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo ”.
11 Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda;
fugeruntque Aethiopes.
12 Et persecutus est eos Asa et populus, qui cum eo erat, usque
Gerar; et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente
contriti sunt et exercitu illius proeliante. Tulerunt ergo spolia multa
13 et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerarae;
terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et multam
praedam asportaverunt.
14 Sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam
multitudinem et camelorum reversique sunt Ierusalem.
|