15
1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
2 egressus est in occursum Asa et dixit ei: “ Audite me, Asa et
omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis
eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
3 Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis
et absque sacerdote doctore et absque lege.
4 Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum
Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis.
5 In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti
sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum;
6 contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra
civitatem, quia Dominus conturbabat eos in omni angustia.
7 Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestrae;
erit enim merces operi vestro ”.
8 Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est
et abstulit idola de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat
montis Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini.
9 Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum
eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex
Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
10 Cumque convenissent in Ierusalem mense tertio anno quinto
decimo regni Asa,
11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas
adduxerant: boves septingentos et oves septem milia.
12 Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum
suorum, in toto corde et in tota anima sua:
13 si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur
a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
14 Iuraveruntque
Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum.
15 Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni
enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus
fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum.
16 Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo
quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens
combussit in torrente Cedron.
17 Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa
erat perfectum cunctis diebus eius.
18 Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in domum Dei,
argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem.
19 Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum
regni Asa.
|