16
1 Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex
Israel in Iudam; et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et
ingredi de regno Asa.
2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus
Domini et domus regis misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in
Damasco, dicens:
3 “ Foedus inter me et te est et inter patrem meum et patrem
tuum; quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut, rupto foedere, quod habes
cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere ”.
4 Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum
suorum ad urbes Israel, qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universa
horrea urbium Nephthali.
5 Quod cum audisset Baasa, desivit aedificare Rama et
intermisit opus suum.
6 Porro Asa rex assumpsit universum Iudam, et tulerunt lapides
Rama et ligna, quibus aedificaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et
Maspha.
7 In tempore illo venit Hanani videns ad Asa regem Iudae et
dixit ei: “ Quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo,
idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua.
8
Nonne Aethiopes et Libyes magnus exercitus erant quadrigis et equitibus et
multitudine nimia, quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua?
9 Oculi enim Domini
contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto
credunt in eum. Stulte igitur egisti in hoc, quia ex praesenti tempore contra
te bella consurgent ”.
10 Iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum,
valde quippe super hoc fuerat indignatus; et vexavit Asa quosdam de populo in
tempore illo.
11 Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro
regum Iudae et Israel.
12 Aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore
pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in
medicorum arte confisus est.
13 Dormivitque Asa cum patribus suis et mortuus est anno
quadragesimo primo regni sui.
14 Et sepelierunt eum in sepulcro suo, quod foderat sibi in
civitate David; posueruntque eum super lectum plenum aromatibus et variis
unguentis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et fecerunt in exsequiis
eius combustionem splendidam valde.
|