18
1 Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate
coniunctus est Achab.
2 Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius
adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum
eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad.
3 Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “ Veni mecum in
Ramoth Galaad ”. Cui ille respondit: “ Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque
erimus in bello ”.
4 Dixitque
Iosaphat ad regem Israel: “ Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini ”.
5 Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et
dixit ad eos: “ In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? ”. At illi: “ Ascende,
inquiunt, et tradet Deus in manu regis ”.
6 Dixitque Iosaphat: “ Numquid non est
hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam requiramus? ”.
7 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Adhuc
est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia
non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius
Iemla ”. Dixitque Iosaphat: “ Ne
loquaris, rex, hoc modo ”.
8 Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei: “ Voca cito Michaeam filium Iemla ”.
9 Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in
solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae,
omnesque prophetae vaticinabantur coram eis.
10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et
ait: “ Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec
conteras eam ”.
11 Omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant: “ Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu
regis ”.
12 Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: “ En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo
te, ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera ”.
13 Cui respondit Michaeas: “ Vivit
Dominus, quia, quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar! ”.
14 Venit ergo ad
regem. Cui rex ait: “ Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an
quiescere? ”. Cui ille respondit: “ Ascendite et prosperamini, ut tradantur
hostes in manus vestras ”.
15 Dixitque rex: “ Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi
loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini ”.
16 At ille ait:
“ Vidi universum Israel
dispersum in montibus
sicut oves absque pastore.
Et dixit Dominus:
“Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ”.
17 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Nonne dixi tibi quod non
prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt? ”.
18 At ille idcirco ait: “ Audite verbum Domini: Vidi Dominum
sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et
sinistris.
19
Et dixit Dominus: “Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth
Galaad?”. Cumque diceret unus hoc modo et alter alio,
20 processit spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam eum”. Cui Dominus: “In quo, inquit, decipies?”.
21 At ille respondit: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore
omnium prophetarum eius”. Dixitque Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac
ita”.
22 Nunc igitur, ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore
omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala ”.
23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit
Michaeae maxillam et ait: “ Per quam viam transivit
spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ”.
24 Dixitque Michaeas: “ Tu ipse videbis
in die illo, quando ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ”.
25 Praecepit autem rex Israel dicens: “
Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium
regis
26 et dicetis: “Haec dicit rex: Mittite
hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum, donec revertar in
pace” ”.
27 Dixitque Michaeas: “ Si reversus
fueris in pace, non est locutus Dominus in me ”. Et ait: “ Audite, populi omnes! ”.
28 Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in
Ramoth Galaad.
29 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “
Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis ”. Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum.
30 Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens:
“ Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi
contra solum regem Israel ”.
31 Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt:
“ Rex Israel est iste! ”. Et
circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est
ei atque avertit eos Deus ab illo.
32 Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel,
reliquerunt eum.
33 Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum
iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae
suo ait: “ Converte manum tuam et educ me de acie, quia
vulneratus sum ”.
34 Et aggravata
est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque
ad vesperam et mortuus est occidente sole.
|