19
1 Reversus est autem Iosaphat rex Iudae in domum suam pacifice
in Ierusalem.
2 Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: “ Impio
praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco
iram quidem Domini merebaris;
3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris palos
de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum ”.
4 Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque egressus est ad populum
de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum, Deum patrum
suorum.
5 Constituitque iudices
terrae in cunctis civitatibus Iudae munitis per singula loca.
6
Et praecipiens iudicibus: “ Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis
iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis.
7 Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est
enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido
munerum ”.
8 In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et
sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis
habitatorum Ierusalem.
9 Praecepitque eis dicens: “ Sic agetis
in timore Domini fideliter et corde perfecto.
10 Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui
habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de homicidio, de lege, de
mandato, de praeceptis et de iustificationibus, commonete eos, ut non peccent
in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros; sic ergo
agetis et non peccabitis.
11 Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae
ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in
domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque
Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit
Dominus cum bonis ”.
|