21
1 Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est
cum eis in civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
2 Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et
Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel.
3 Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res
pretiosas cum civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo
quod esset primogenitus.
4 Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se
confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus
Israel.
5 Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset,
et octo annis regnavit in Ierusalem.
6 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab;
filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini.
7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum,
quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni
tempore.
8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et
constituit sibi regem.
9 Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis
curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum
circumdederat, et omnes duces curruum eius.
10 Attamen rebellavit
Edom, ne esset sub dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne
esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum.
11 Insuper et excelsa fabricatus est in montibus Iudae et
fornicari fecit habitatores Ierusalem et praevaricari Iudam.
12 Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus
scriptum erat: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in
viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iudae,
13 sed incessisti per iter regum Israel et fornicari fecisti
Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et
fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti:
14 ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et
uxores tuas universamque substantiam tuam;
15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec
egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies ”.
16 Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum
Philisthinorum et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus,
17 et ascenderunt in terram Iudae et irruperunt in eam
diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper et
filios eius et uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu
erat.
18 Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore
insanabili.
19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia
volverentur, duorum annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus
tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit.
Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum
morem combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius.
20 Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et
octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et
sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.
|