22
1 Constituerunt autem habita tores Ierusalem Ochoziam fi lium
eius minimum regem pro eo; omnes enim maiores natu interfecerat turba, quae irruerat
cum Arabibus in castra. Regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iudae.
2 Filius viginti duo annorum erat Ochozias, cum regnare
coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen
matris eius Athalia filia Amri.
3
Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab; mater enim eius impulit eum, ut
impie ageret.
4 Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab;
ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius.
5 Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio
Achab rege Israel in bellum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad;
vulneraveruntque Syri Ioram.
6 Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel a plagis, quas
acceperat in supradicto certamine.
Igitur Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit, ut inviseret Ioram filium
Achab in Iezrahel aegrotantem.
7 Voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam, ut veniret ad
Ioram et, cum venisset, egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem
unxit Dominus, ut deleret domum Achab.
8 Cum ergo iudicium faceret Iehu in domum Achab, invenit
principes Iudae et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei, et interfecit
illos.
9 Ipsumque perquisivit Ochoziam, et comprehenderunt eum
latentem in Samaria; adductumque ad se Iehu occidit. Et sepelierunt eum, eo
quod dicebant eum esse filium Iosaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde
suo.
Nec erat aliquis de stirpe Ochoziae, qui posset regnare.
10 Athalia autem mater eius videns quod mortuus esset filius
suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Iudae.
11 Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et
furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur, absconditque cum
nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth autem, quae absconderat eum, erat
filia regis Ioram, uxor Ioiadae pontificis, soror Ochoziae; et idcirco Athalia
non interfecit eum.
12 Fuit ergo cum eis in
domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
|