23
1 Anno autem septimo confor tatus Ioiada assumpsit centu
riones, Azariam videlicet filium Ieroham et Ismael filium Iohanan, Azariam
quoque filium Obed et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri, et
iniit cum eis foedus.
2 Qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis
urbibus Iudae et principes familiarum Israel veneruntque in Ierusalem.
3 Iniit igitur omnis congregatio pactum in domo Dei cum rege.
Dixitque ad eos Ioiada: “ Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus
super filios David.
4
Hoc est ergo, quod facietis.
5 Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et
Levitarum et ianitorum, erit in portis, tertia vero pars ad domum regis et
tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in
atriis domus Domini.
6 Nec quisquam alius
ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis; ipsi
tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt. Et omne reliquum vulgus observet
observationem Domini.
7 Levitae autem
circumdent regem habentes singuli arma sua in manu. Et si quis alius ingressus fuerit
templum, interficiatur. Sintque cum rege et intrante et egrediente ”.
8 Fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia, quae
praeceperat Ioiada pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant
sabbato cum his, qui sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non
dimisit abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
9 Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et
peltas regis David, quae erant in domo Dei.
10 Constituitque
omnem populum tenentium tela a parte templi dextra usque ad partem templi
sinistram coram altari et templo per circuitum regis.
11 Et eduxerunt filium regis et dederunt ei diadema et
testimonium et constituerunt eum regem. Unxerunt quoque illum Ioiada pontifex
et filii eius; imprecatique sunt ei atque dixerunt: “ Vivat rex! ”.
12 Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque
laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
13 Cumque vidisset regem stantem super gradum suum in introitu
et principes tubasque circa eum omnemque populum terrae gaudentem atque
clangentem tubis cantoresque cum diversi generis organis signum dantes ad
laudandum, scidit vestimenta sua et ait: “ Coniuratio, coniuratio! ”.
14 Praecepit autem Ioiada pontifex centurionibus, qui erant
super exercitum, dicens: “ Educite illam extra saepta templi! Qui autem
sequetur eam, interficiatur foris gladio! ”. Dixerat enim sacerdos: “ Non
occidetis eam in domo Domini! ”.
15 Et imposuerunt ei manus; cumque intrasset portam Equorum
domus regis, interfecerunt eam ibi.
16
Pepigit autem Ioiada foedus inter se universumque populum et regem, ut esset
populus Domini.
17 Itaque ingressus est omnis populus domum Baal et
destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt; Matthan quoque
sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
18 Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini sub
manibus sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini, ut
offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et
canticis iuxta dispositionem David.
19 Constituit quoque
ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
20 Assumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes
populi et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini et
introire per medium portae Superioris in domum regis et collocaverunt eum in
solio regali.
21
Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit; porro Athalia interfecta
est gladio.
|