6
1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi
lias procreassent,
2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae,
acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
3 Dixitque Deus: “ Non permanebit spiritus meus in homine in
aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum ”.
4 Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam
postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt:
isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
5 Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in
terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni
tempore,
6 paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus
dolore cordis intrinsecus:
7 “ Delebo, inquit, hominem, quem creavi,
a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres
caeli; paenitet enim me fecisse eos ”.
8 Noe vero
invenit gratiam coram Domino.
9
Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione
sua; cum Deo ambulavit.
10
Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth.
11 Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est
iniquitate.
12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe
caro corruperat viam suam super terram
13 dixit ad Noe: “ Finis universae carnis venit coram me;
repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de
terra.
14 Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca
facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus.
15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo
arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
16 Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem
eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et
superius facies in ea.
17 Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam
omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra
sunt, consumentur.
18 Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et
filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
19 Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in
arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini.
20 De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo
et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur ad
te, ut possint vivere.
21 Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt,
et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum ”.
22 Fecit ergo Noe
omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit.
|