26
1 Omnis autem populus Iudae Oziam annorum sedecim constituit
regem pro patre suo Amasia.
2 Ipse reaedificavit Ailath et restituit eam dicioni Iudae,
postquam dormivit rex cum patribus suis.
3 Sedecim annorum erat Ozias, cum regnare coepisset, et
quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de
Ierusalem.
4 Fecitque, quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia,
quae fecerat Amasias pater eius.
5 Et exquisivit Deum in diebus Zachariae, qui erudivit eum in
timore Dei; et quamdiu requirebat Dominum, eum prosperari fecit Deus.
6
Denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et
murum Iabniae murumque Azoti. Aedificavit
quoque oppida in regione Azoti et Philisthim.
7
Et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas, qui habitabant in
Gurbaal, et contra Meunitas.
8 Pendebantque Ammonitae munera Oziae; et divulgatum est nomen
eius usque ad introitum Aegypti, quia confortatus est in excelsum.
9 Aedificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam Anguli
et super portam Vallis et super Angulum firmavitque eas. 10 Exstruxit etiam
turres in solitudine et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora
tam in Sephela quam in planitie; agricolas quoque habuit et vinitores in
montibus et in campis fertilibus; erat quippe homo agriculturae deditus.
11 Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad
proelia in turmis secundum numerum census per manum Iehiel scribae Maasiaeque
praefecti sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis.
12 Omnisque numerus principum per familias virorum fortium
duorum milium sescentorum.
13 Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium
quingentorum, qui erant apti ad bella, ut pro rege contra adversarios
dimicarent.
14 Praeparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui,
clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides.
15 Et fecit in Ierusalem machinas excogitatas arte, quas in
turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa
grandia; egressumque est nomen eius procul, eo quod mirabiliter auxiliaretur ei
Dominus et corroborasset illum.
16 Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in
interitum suum, et deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum
Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
17 Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo
sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi;
18 restiterunt regi atque dixerunt: “ Non est tui
officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est filiorum
Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario, quia praevaricatus es; et non
reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo ”.
19
Iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum, ut adoleret incensum,
minabatur sacerdotibus. Statimque orta
est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare
thymiamatis.
20 Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui
sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et
ipse acceleravit egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus.
21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et
habitavit in domo separata plenus lepra, eo quod abscissus fuerat de domo
Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum
terrae.
22 Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum
scripsit Isaias filius Amos propheta.
23 Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in
agro regalium sepulcrorum, eo quod dicebant: “ Erat leprosus ”. Regnavitque
Ioatham filius eius pro eo.
|