28
1 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et
sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut
David pater eius,
2 sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper et simulacra
fudit Baalim.
3 Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit
filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram
filiis Israel.
4
Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub
omni ligno frondoso.
5 Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae, qui
percussit eum multosque captivos de eo cepit et adduxit in Damascum. Manibus
quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi.
6 Occidit enim Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti
milia in die uno, omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum, Deum
patrum suorum.
7 Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam
filium regis et Ezricam praefectum domus, Elcanam quoque secundum a rege.
8 Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta milia
mulierum, puerorum et puellarum, et infinitam praedam pertuleruntque eam in
Samariam.
9 Erat autem ibi propheta Domini nomine Oded, qui egressus
obviam exercitui venienti in Samariam dixit eis: “ Ecce, iratus Dominus, Deus
patrum vestrorum, contra Iudam tradidit eos in manibus vestris, et occidistis
eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas.
10 Insuper filios Iudae et Ierusalem vultis vobis subicere in
servos et ancillas. Attamen nonne vos ipsi estis in culpa coram Domino Deo
vestro?
11 Audite ergo consilium meum et reducite captivos, quos
adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis ”.
12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim,
Azarias filius Iohanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum et
Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de proelio,
13 et dixerunt eis: “ Non introducetis
huc captivos, quia ad culpam coram Domino, quae iam est super nos, vultis
adicere super peccata nostra et culpam nostram. Grandis quippe culpa est nobis,
et ira furoris Domini super Israel ”.
14 Dimiseruntque viri bellatores captivos et universa, quae
ceperant, coram principibus et omni multitudine.
15 Et surrexerunt viri nominatim designati et confortaverunt
captivos omnesque, qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos
et calceassent et refecissent cibo ac potu unxissentque, deduxerunt eos sollicite,
et quidem omnes vacillantes in iumentis, et adduxerunt Iericho civitatem
Palmarum ad fratres eorum. Ipsique reversi sunt Samariam.
16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium
postulans.
17 Venerunt enim et Idumaei et percusserunt Iudam et ceperunt
captivos.
18 Philisthim quoque diffusi sunt per urbes Sephelae et Nageb
Iudae ceperuntque Bethsames et Aialon et Gederoth, Socho quoque cum viculis
eius et Thamnan et Gamzo cum viculis earum et habitaverunt in eis.
19 Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Israel,
eo quod relaxasset ei frenum et contemptui habuisset Dominum.
20 Venitque contra eum Theglathphalasar rex Assyriorum, qui
afflixit eum, non autem confortavit.
21 Achaz enim, spoliata domo Domini et domo regis et
principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
22 Insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in
Dominum. Ipse rex Achaz
23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et
dixit: “ Dii regum Syriae auxiliantur eis; quos ego
placabo hostiis, et aderunt mihi ”, cum e contrario ipsi
fuerint ruina ei et universo Israel.
24 Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque
confractis, clausit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis
angulis Ierusalem.
25 In singulis quoque urbibus Iudae exstruxit excelsa ad
adolendum diis alienis atque ad iracundiam provocavit Dominum, Deum patrum
suorum.
26 Reliqua autem gestorum eius et omnium operum suorum priorum
et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel.
27 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in
civitate Ierusalem; non autem posuerunt eum in sepulcra regum Israel.
Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.
|