29
1 Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset
annorum, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi
filia Zachariae.
2 Fecitque, quod erat placitum in conspectu Domini, iuxta
omnia, quae fecerat David pater eius.
3 Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus
Domini et instauravit eas.
4 Adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in
plateam orientalem
5 dixitque ad eos: “ Audite me, Levitae! Nunc sanctificamini;
mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de
sanctuario.
6 Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu
Domini Dei nostri derelinquentes eum; averterunt facies suas a tabernaculo
Domini et praebuerunt dorsum.
7 Insuper clauserunt ostia, quae erant in porticu, et
exstinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt
in sanctuario Deo Israel.
8 Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem;
tradiditque eos in commotionem et in stuporem et in sibilum, sicut ipsi
cernitis oculis vestris.
9 En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filiae
nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus.
10 Nunc igitur placet mihi, ut ineam foedus cum Domino, Deo
Israel, et avertat a nobis furorem irae suae.
11 Filii mei, nolite neglegere; vos enim elegit Dominus, ut
stetis coram eo et ministretis illi colatisque eum et adoleatis ”.
12 Surrexerunt ergo Levitae, Mahath filius Amasai et Ioel
filius Azariae de filiis Caath; porro de filiis Merari Cis filius Abdi et
Azarias filius Iallelel; de filiis autem Gerson Ioah filius Zimma et Eden
filius Ioah;
13 at vero de filiis Elisaphan Semri et Iehiel; de filiis
quoque Asaph Zacharias et Matthanias;
14 necnon de filiis Heman Iahiel et Semei; sed et de filiis
Idithun Semeias et Oziel.
15 Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et
ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
16 Sacerdotes quoque ingressi intra templum Domini, ut
mundarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro reppererant in
vestibulum domus Domini, quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem
Cedron foras.
17 Coeperunt autem prima die mensis primi sanctificare et in
die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini et
sanctificaverunt templum Domini diebus octo; et in die sexta decima mensis
eiusdem, quod coeperant, impleverunt.
18 Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei: “ Mundavimus omnem domum Domini et altare holocausti vasaque eius necnon
et mensam propositionis cum omnibus vasis suis
19 cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz
in regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt omnia coram altari Domini ”.
20
Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit
domum Domini.
21 Attuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos
septem et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda; dixit
quoque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
22 Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes
sanguinem et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum
sanguinem super altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare
sanguinem.
23 Applicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa
multitudine imposueruntque manus suas super eos,
24 et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem
eorum super altare pro piaculo universi Israelis; pro omni quippe Israel
praeceperat rex, ut holocaustum fieret et pro peccato.
25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et
psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et
Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius.
26 Steteruntque Levitae tenentes organa David, et sacerdotes
tubas.
27 Et iussit Ezechias, ut offerrent holocaustum super altare;
cumque offerretur holocaustum, coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis
atque in diversis organis David regis Israel concrepare.
28 Omni autem turba adorante, cantores et ii, qui tenebant
tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum.
29 Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex et omnes, qui
erant cum eo, et adoraverunt.
30 Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent
Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et
curvato genu adoraverunt.
31 Ezechias autem etiam haec addidit: “ Nunc, impletis
manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro
gratiarum actione in domo Domini ”. Attulit ergo universa
multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et
proni animi holocausta.
32 Porro numerus holocaustorum, quae attulit multitudo, hic
fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos, in holocaustum Domino
omnia haec.
33 Sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria
milia.
34 Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut
pelles holocaustorum detraherent; unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos,
donec impleretur opus, et sanctificarentur sacerdotes; Levitae quippe recti
corde, ut sanctificarentur magis quam sacerdotes.
35 Fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum et
libamina, quae pertinebant ad holocausta.
Restitutus est ita cultus domus Domini.
36 Laetatusque est Ezechias et omnis populus de eo, quod
paravit Dominus populo; repente quippe hoc factum est.
|