32
1 Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex
Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere.
2 Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib et
totum belli impetum verti contra Ierusalem,
3 inito cum principibus consilio virisque fortissimis, ut
obturarent capita fontium, qui erant extra urbem, et, hoc omnium decernente
sententia,
4 congregata est plurima multitudo, et obturaverunt cunctos
fontes et rivum, qui fluebat in medio terrae, dicentes: “ Ne veniant reges
Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam! ”.
5 Aedificavit quoque agens industrie omnem murum, qui fuerat
dissipatus, et exstruxit turres desuper et forinsecus alterum murum
instauravitque Mello in civitate David et fecit iacula plurima et clipeos.
6
Constituitque principes belli super populum et convocavit illos ad se in platea
portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens:
7 “ Viriliter agite et confortamini! Nolite timere nec paveatis regem
Assyriorum et universam multitudinem, quae est cum eo. Multo enim plures
nobiscum sunt quam cum illo:
8 cum illo est brachium carneum, nobiscum autem Dominus Deus
noster, qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis ”.
Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iudae.
9 Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum
servos suos Ierusalem — ipse enim cum universo exercitu
obsidebat Lachis — ad Ezechiam regem Iudae et ad omnem
populum, qui erat in urbe, dicens:
10 “ Haec dicit Sennacherib rex
Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Ierusalem?
11 Nonne Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti
affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum?
12 Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius
et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem dicens: “Coram
altari uno adorabitis et in ipso comburetis sacrificia”?
13 An ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis
terrarum populis? Numquid praevaluerunt dii gentium terrarum liberare
regionem suam de manu mea?
14
Quis est de universis diis gentium, quas deleverunt patres mei, qui potuerit
eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac
manu?
15 Non vos ergo decipiat
Ezechias nec vana persuasione deludat, neque credatis ei! Si enim nullus potuit
deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de
manu patrum meorum, quanto minus Deus vester poterit eruere vos de manu mea! ”.
16 Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum
Deum et contra Ezechiam servum eius.
17 Epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum,
Deum Israel, et locutus est adversus eum: “ Sicut dii gentium terrarum non
potuerunt liberare populos suos de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non
poterit populum suum de manu ista ”.
18 Insuper et clamore magno, lingua Iudaica, ad populum
Ierusalem, qui sedebat in muro, personabant, ut terrerent et perturbarent eos
et caperent civitatem.
19 Locutusque est Sennacherib contra Deum Ierusalem sicut
adversum deos populorum terrae opera manuum hominum.
20 Oraverunt igitur Ezechias rex et Isaias filius Amos
prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt in caelum.
21 Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum
robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque
est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii,
qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio.
22 Salvavit ergo Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de
manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit eis quietem
per circuitum.
23 Multi etiam deferebant munera Domino in Ierusalem et res
pretiosas Ezechiae regi Iudae, qui exaltatus est post haec coram cunctis
gentibus.
24 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et
oravit Dominum; exaudivitque eum et dedit ei signum.
25 Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia
elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et contra Iudam et
Ierusalem.
26 Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor
eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira
Domini in diebus Ezechiae.
27 Fuit autem Ezechias dives et inclitus valde; et thesauros
sibi plurimos congregavit argenti, auri et lapidis pretiosi, aromatum et
clipeorum omnisque generis rerum pretiosarum.
28 Apothecas quoque frumenti, vini et olei et praesepia omnium
iumentorum caulasque pecoribus
29 et urbes exaedificavit sibi; habebat quippe greges ovium et
armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Deus substantiam multam nimis.
30 Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem exitum aquarum
Gihon et avertit eas subter ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis
prosperatus est.
31 Attamen sic in legatione principum Babylonis, qui missi
fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram,
dereliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant in corde
eius.
32 Reliqua autem gestorum Ezechiae et misericordiarum eius
scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iudae et
Israel.
33 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum
in ascensu ad sepulcra filiorum David; et celebravit eius exsequias universus
Iuda et omnes habitatores Ierusalem. Regnavitque Manasses filius eius pro eo.
|