33
1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et
quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem.
2 Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium,
quas expulit Dominus coram filiis Israel.
3 Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat
Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et adoravit omnem
militiam caeli et coluit eam.
4 Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat
Dominus: “ In Ierusalem erit nomen meum in aeternum ”.
5 Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis
domus Domini.
6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii
Ennom. Hariolatus
est, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones
et aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum.
7 Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei,
de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: “ In domo hac et in
Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in
sempiternum.
8 Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi
patribus eorum, ita dumtaxat si custodierint facere, quae praecepi eis,
cunctamque legem et praecepta atque iudicia, per manum Moysi ”.
9 Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut
facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum
Israel.
10 Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et
attendere noluerunt.
11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis
Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt
Babylonem.
12 Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et
egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum.
13 Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem
eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus
ipse esset Deus.
14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem
Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et
exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis
civitatibus Iudae munitis.
15 Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras
quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia
extra urbem.
16 Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud
victimas pacificorum et pro gratiarum actione praecepitque Iudae, ut serviret
Domino, Deo Israel.
17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
18 Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum
suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei
Israel, continentur in sermonibus regum Israel.
19 Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque
contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et
statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt
eum in domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon.
21 Viginti duorum annorum erat Amon, cum regnare coepisset, et
duobus annis regnavit in Ierusalem.
22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses
pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque
servivit.
23 Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut humiliaverat
se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit.
24 Cumque
coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.
25 Porro populus terrae, caesis omnibus, qui conspiraverant
contra regem Amon, consti tuit regem Iosiam filium eius pro eo.
|