36
1 Tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et con
stituit regem pro patre suo in Ierusalem.
2 Viginti trium annorum erat Ioachaz, cum regnare coepisset,
et tribus mensibus regnavit in Ierusalem.
3 Amovit autem eum rex Aegypti, cum venisset Ierusalem, et
condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri.
4 Constituitque regem pro eo Eliachim fratrem eius super Iudam
et Ierusalem et vertit nomen eius Ioachim. Ipsum vero Ioachaz tulit secum et
adduxit in Aegyptum.
5 Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset,
et undecim annis regnavit in Ierusalem; fecitque malum coram Domino Deo suo.
6 Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum et
vinctum catenis duxit in Babylonem,
7 ad quam et ex vasis Domini transtulit et posuit ea in templo
suo.
8 Reliqua autem gestorum Ioachim et abominationum eius, quas
operatus est, et quae inventa sunt contra eum, continentur in libro regum
Israel et Iudae. Regnavitque autem Ioachin filius eius pro eo.
9 Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset,
et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Ierusalem; fecitque malum in
conspectu Domini.
10 Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex,
qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus
Domini; regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Ierusalem.
11 Viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset,
et undecim annis regnavit in Ierusalem.
12 Fecitque malum in
oculis Domini Dei sui nec humiliavit se coram Ieremia propheta loquente ad se
ex ore Domini.
13 Contra regem quoque Nabuchodonosor rebellavit, qui
adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam et cor, ut non
reverteretur ad Dominum, Deum Israel.
14 Sed et universi principes sacerdotum et populus
multiplicaverunt praevaricationes suas iuxta universas abominationes gentium et
polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat in Ierusalem.
15 Mittebat autem Dominus, Deus patrum suorum, ad illos per
manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens, eo quod
parceret populo et habitaculo suo.
16 At illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones
eius illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et
esset nulla curatio.
17 Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum et interfecit
iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui; non est misertus adulescentis et
virginis et senis nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius.
18 Universaque vasa domus Dei tam maiora quam minora et
thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem.
19 Incenderunt hostes domum Dei destruxeruntque murum
Ierusalem, universa palatia combusserunt et, quidquid pretiosum fuerat,
demoliti sunt.
20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi
et filiis eius, donec imperaret rex Persarum,
21 ut compleretur sermo Domini ex ore Ieremiae: donec terra
acciperet sabbata sua, cunctis diebus devastationis egit sabbatum, usque dum
complerentur septuaginta anni.
22 Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem
Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri
regis Persarum, qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per
scripturam dicens:
23 “ Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit
mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in
Ierusalem, quae est in Iudaea. Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus
suus cum eo, et ascendat ”.
|