4
1 Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii
captivita tis aedificarent templum Domino, Deo Israel,
2 et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum
dixerunt eis: “ Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et
immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc ”.
3 Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum
Israel: “ Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi
soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum
”.
4 Factum est igitur, ut populus terrae impediret manus populi
Iudae et turbaret eos in aedificando.
5 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent
consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii
regis Persarum.
6 In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt
accusationem adversus habitatores Iudae et Ierusalem.
7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates et
Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum;
scriptura autem accusationis erat scripta litteris Syriacis et composita
sermone Syro.
8 Rehum praefectus et Samsai scriba scripserunt epistulam unam
de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi:
9 “ Rehum praefectus et Samsai scriba et reliqui socii eorum,
iudices et duces, magistratus Persae, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, hoc est
Elamitae,
10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et
gloriosus et habitare fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus
trans flumen in pace ”.
11 Hoc est exemplar epistulae, quam miserunt ad eum:
“ Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur
12 notum sit regi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos,
venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant,
exstruentes muros eius, fundamenta iam componentes.
13 Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata
fuerit, et muri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et
ad ultimum regibus noxa erit.
14 Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, et
quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies
in his historiis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus
et provinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem
et civitas ipsa destructa est.
16 Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illa aedificata
fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis ”.
17 Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai scribam et
ad reliquos, qui erant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in
regione trans fluvium: “ Pax. Nunc igitur scriptura,
18 quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me.
19 Et a me praeceptum est, et recensuerunt inveneruntque
quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et
rebelliones et seditiones concitabantur in ea;
20 nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem, qui et
dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque et annonam
et vectigal accipiebant.
21 Nunc ergo praecipite,
ut desistant isti homines, et urbs illa non aedificetur, donec forte a me
iussum fuerit.
22 Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat
malum contra reges ”.
23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram
Rehum praefectum et Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in
Ierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore.
24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non
fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
|