6
1 Tunc Darius rex praecepit, et recensuerunt in tabulis
aerarii, quod est in Babylone,
2 et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena
provincia, volumen unum, et sic scriptus erat in eo commentarius:
3 “ Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei,
quae est in Ierusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo
eius cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta,
4 ordines de lapidibus quadratis tres et ordo de lignis unus;
sumptus autem de domo regis dabuntur.
5 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae
Nabuchodonosor tulerat de templo Ierusalem et attulerat in Babylonem, reddantur
et referantur in templum, quod est in Ierusalem, in locum suum, in templo Dei.
6 Nunc ergo, Thathanai dux regionis, quae est trans flumen,
Stharbuzanai et consiliarii eius et duces, qui estis trans flumen, procul
recedite ab illo loco,
7 dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudaeorum et seniores
eorum aedificent domum Dei illam in loco suo.
8 Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum
senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis,
id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus
dentur viris illis sine intermissione.
9 Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et agni in
holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum et oleum, secundum
ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies
sine neglegentia.
10 Et offerant oblationes suaves Deo caeli orentque pro vita
regis et filiorum eius.
11 A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc
mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur
in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium.
12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet
omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet
domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod
studiose impleri volo ”.
13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii
eius, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt.
14 Seniores autem Iudaeorum prosperabantur in aedificatione
iuxta prophetiam Aggaei prophetae et Zachariae filii Addo et perfecerunt
aedificationem, iubente Deo Israel et iubente Cyro et Dario et Artaxerxe
regibus Persarum,
15 et compleverunt domum Dei istam die tertia mensis Adar, qui
est annus sextus regni Darii regis.
16 Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitae et
reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei illius in gaudio.
17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei illius boves
centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato
totius Israel duodecim, iuxta numerum tribuum Israel.
18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in
vicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro
Moysi.
19 Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha quarta
decima die mensis primi.
20
Levitae universi se purificaverunt; purificati autem cuncti immolaverunt Pascha
universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi.
21 Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de
transmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terrae transierunt ad
eos, ut quaererent Dominum, Deum Israel.
22 Et fecerunt sollemnitatem Azymorum septem diebus in
laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assyriae
ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, Dei Israel.
|