7
1 Post haec autem in regno Arta xerxis regis Persarum, Esdras
fi lius Saraiae filii Azariae filii Helciae
2 filii Sellum filii Sadoc filii Achitob
3 filii Amariae filii Azariae filii Meraioth
4 filii Zaraiae filii Ozi filii Bocci
5 filii Abisue filii Phinees filii Eleazar filii Aaron summi
sacerdotis,
6 ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in
lege Moysi, quam dedit Dominus, Deus Israel. Cumque manus Domini Dei eius esset
super eum, dedit ei rex omnem petitionem eius.
7 Et ascenderunt de filiis Israel et de filiis sacerdotum et
de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de oblatis in
Ierusalem, anno septimo Artaxerxis regis.
8 Venit in Ierusalem mense quinto, ipse est annus septimus
regis.
9 In primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in
primo die mensis quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se.
10 Esdras enim applicavit cor suum, ut investigaret et
impleret legem Domini et faceret et doceret in Israel praeceptum et iudicium.
11 Hoc est autem exemplar epistulae, quam dedit rex Artaxerxes
Esdrae sacerdoti, scribae erudito in mandatis Domini et praeceptis eius in
Israel.
12 “ Artaxerxes rex
regum Esdrae sacerdoti, scribae legis Dei caeli, salutem.
13 A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de
populo Israel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Ierusalem, tecum
vadat.
14 A facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es,
ut visites Iudaeam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quae est in manu tua,
15 et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores
eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est.
16 Et omne argentum et aurum, quodcumque inveneris in universa
provincia Babylonis simul cum oblationibus sponte oblatis a populo et a
sacerdotibus pro domo Dei sui, quae est in Ierusalem,
17 igitur studiose eme de hac pecunia boves, arietes, agnos et
oblationes et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri, quod
est in Ierusalem.
18
Sed et, si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut
faciatis iuxta voluntatem Dei vestri, facite.
19 Vasa quoque, quae
dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem.
20 Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui,
quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur ab aerario regis.
21 Et ego Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus
custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a
vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis
22 usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti coros
centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum; sal vero
absque mensura.
23 Omne, quod requirit Deus caeli, tribuatur diligenter in
domo Dei caeli, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius.
24
Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis et cantoribus
et ianitoribus, oblatis et ministris domus Dei huius, ut tributum et annonas et
vectigal non habeatis potestatem imponendi super eos.
25 Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in
manu tua, constitue praesides et iudices, ut iudicent omni populo, qui est
trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei tui; sed et imperitos
docete.
26 Et omnis, qui non fecerit legem Dei tui et legem regis
diligenter, iudicium erit de eo, sive in mortem sive in exsilium sive in damnum
substantiae eius vel certe in carcerem ”.
27 Benedictus Dominus, Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in
corde regis, ut glorificaret domum Domini, quae est in Ierusalem,
28 et in me inclinavit misericordiam regis et consiliariorum
eius et cunctorum principum eius potentium. Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in
me, congregavi de Israel principes, qui ascenderent mecum.
|