8
1 Hi sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum, qui
ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone:
2 De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De
filiis David, Hattus filius Secheniae.
3 De filiis Pharos, Zacharias; et cum eo numerati sunt viri
centum quinquaginta.
4 De filiis Phahathmoab, Elioenai filius Zaraiae, et cum eo
ducenti viri.
5 De filiis Zethua, Sechenia filius Iahaziel, et cum eo
trecenti viri.
6 De filiis Adin, Ebed filius Ionathan, et cum eo quinquaginta
viri.
7 De filiis Elam, Iesaias filius Athaliae, et cum eo
septuaginta viri.
8 De filiis Saphatiae, Zabadia filius Michael, et cum eo
octoginta viri.
9 De filiis Ioab, Abdia filius Iahiel, et cum eo ducenti decem
et octo viri.
10 De filiis Bani, Selomith filius Iosphiae, et cum eo centum
sexaginta viri.
11 De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti
octo viri.
12 De filiis Azgad, Iohanan filius Eccetan, et cum eo centum
et decem viri.
13 De filiis Adonicam ascenderunt iuniores, et haec nomina
eorum: Eliphalet et Iehiel et Semeias, et cum eis sexaginta viri.
14 De filiis Beguai, Uthai filius Zabud, et cum eis
septuaginta viri.
15 Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et
mansimus ibi tribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis autem
Levi non inveni ibi.
16 Itaque misi Eliezer et Ariel et Semeiam et Ioiarib et
Elnathan et Nathan et Zachariam et Mosollam principes sapientes.
17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et
posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo et fratres eius, ut
adducerent nobis ministros domus Dei nostri.
18 Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos
virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et
filios eius et fratres eius decem et octo
19 et Hasabiam et cum eo Iesaiam de filiis Merari filiosque
eius et fratres eius viginti
20 et de oblatis, quos dederant David et principes ad
ministeria Levitarum, ducentos viginti viros; omnes hi suis nominibus recensiti
sunt.
21 Et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava, ut
affligeremur coram Deo nostro et peteremus ab eo iter prosperum nobis et filiis
nostris universaeque substantiae nostrae.
22 Erubui enim petere a rege praesidium et equites, qui
defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: “ Manus Dei nostri
est super omnes, qui quaerunt eum in bonitate, et potentia eius et fortitudo
eius super omnes, qui derelinquunt eum ”.
23 Ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum per hoc, et
evenit nobis prospere.
24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Serebiam et
Hasabiam et cum eis de fratribus eorum decem,
25 appendique eis argentum et aurum et vasa: tributum domus
Dei nostri, quod obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius
universusque Israel eorum, qui ibi inveniebantur.
26 Et appendi in manibus eorum argenti talenta sescenta
quinquaginta et vasa argentea centum, quae habebant talenta duo, auri centum
talenta,
27 et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos,
et vasa aeris fulgentis optimi duo pretiosa ut aurum.
28 Et dixi eis: “ Vos sancti Domini, et
vasa sancta et argentum et aurum consecrata Domino, Deo patrum nostrorum;
29 vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus
sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in
habitaculis domus Domini ”.
30 Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et
auri et vasorum, ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri.
31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi,
ut pergeremus Ierusalem; et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de
manu inimici et insidiatoris in via,
32 et venimus Ierusalem et mansimus ibi tribus diebus.
33 Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa in
domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar
filius Phinees cumque eis Iozabad filius Iesua et Noadia filius Bennui Levitae,
34 iuxta numerum et pondus omnia; descriptumque est omne
pondus. In tempore illo,
35 qui venerant de captivitate, filii transmigrationis,
obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel,
arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim:
omnia in holocaustum Domino.
36 Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans
flumen et sublevaverunt populum et domum Dei.
|