9
1 Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi
pes dicentes: “ Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a populis
terrarum et abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei et Pherezaei
et Iebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorraeorum.
2 Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et
commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam principum et
magistratuum fuit in transgressione hac prima ”.
3 Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et
pallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens.
4 Convenerunt
autem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, qui
de captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificium
vespertinum.
5 Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et,
scisso vestimento et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum
Deum meum.
6 Et dixi: “ Deus meus, confundor et erubesco levare faciem
meam ad te, quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum,
et delicta nostra creverunt usque ad caelum
7 a diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem
hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges nostri et
sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et in captivitatem et
in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac.
8 Et nunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum
nostrum, ut servaret nobis reliquias et figeret nobis tentorium in loco sancto
eius et illuminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis solacium modicum
in servitute nostra.
9 Quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos
Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam regum Persarum, ut darent
nobis solacium, et erigeretur domus Dei nostri, et instaurarentur ruinae eius,
et dedit nobis refugium in Iuda et Ierusalem.
10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? Dereliquimus
mandata tua,
11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum
dicens: “Terra, ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est,
iuxta immunditiam populorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt
eam a fine usque ad finem coinquinatione sua.
12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias
eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et
prosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bona
sunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum”.
13 Et post omnia, quae venerunt super nos in operibus nostris
pessimis et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non iudicasti
secundum iniquitates nostras et dedisti nobis salutem, sicut est hodie,
14 numquid amplius irrita faciemus mandata tua et matrimonia
iungemus cum populis abominationum istarum? Numquid iratus es nobis usque ad
consummationem, ut non essent reliquiae et salus?
15 Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut
die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te
propter hoc ”.
|