10
1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus
ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum
et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo.
2 Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit
Esdrae: “ Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas
de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc:
3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus
universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et
eorum, qui timent praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat.
4 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum; confortare
et fac ”.
5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et
Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et
iuraverunt.
6 Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum
Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit,
lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis
transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem;
8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium
principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abicietur de
coetu transmigrationis.
9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem
tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis
populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “ Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis
super delictum Israel.
11 Et nunc date confessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et
facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis ”.
12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “ Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et
non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippe peccavimus in sermone isto —
14 constituantur principes in universa multitudine; et omnes
in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in temporibus
statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius, donec
avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc ”.
15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue
steterunt contra hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras
sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per
nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem.
17 Et absolverunt causam cunctorum, qui duxerant uxores
alienigenas, intra diem primam mensis primi.
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores
alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et
Eliezer et Iarib et Godolia;
19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro
delicto suo arietem offerrent.
20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia.
21 Et de filiis Harim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et
Ozias.
22 Et de filiis Phassur: Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael,
Iozabad et Elasa.
23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse
est Celita, Phethahia, Iuda et Eliezer.
24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus: Sellum et
Telem et Uri.
25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia et Melchia et
Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia.
26 Et de filiis Elam: Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi
et Ierimoth et Elia.
27 Et de filiis Zethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et
Ierimoth et Zabad et Aziza.
28 Et de filiis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
29 Et de filiis Beguai: Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et
Saal et Ramoth.
30 Et de filiis Phahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et
Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui et Manasse.
31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias,
Simeon,
32 Beniamin, Melluch, Samarias.
33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad, Eliphalet,
Iermai, Manasse, Semei.
34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel,
35 Banaia et Badaias, Cheliau,
36 Vania, Meremoth et Eliasib,
37 Matthanias, Matthanai et Iasi.
38 Et de filiis Bennui: Semei
39 et Selemias et Nathan et Adaias
40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
41 Azareel et Selemias, Samaria,
42 Sellum, Amaria, Ioseph.
43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina, Ieddu
et Ioel et Banaia.
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores
et filios.
|