2
1 Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis
regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo.
2
Dixitque mihi rex: “ Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? Nihil est
aliud nisi tristitia cordis ”. Et timui valde
3 et dixi regi: “ Rex, in aeternum vive!
Quare non maereat vultus meus, quia civitas sepulcrorum patrum meorum deserta
est, et portae eius combustae sunt igne? ”.
4 Et ait mihi rex: “ Pro qua re postulas?
”. Et oravi Deum caeli
5 et dixi ad regem: “ Si videtur regi
bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudaeam ad
civitatem sepulcrorum patrum meorum, et aedificabo eam ”.
6 Dixitque mihi rex, et regina sedebat iuxta eum: “ Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? ”. Et placuit regi mittere me; et constitui ei tempus.
7 Et dixi regi: “ Si regi videtur bonum,
epistulae dentur mihi ad duces regionis trans flumen, ut me transire
permittant, donec veniam in Iudaeam;
8 et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi
ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et domus, in
qua habitabo ”. Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona
super me.
9 Et veni ad duces regionis trans flumen dedique eis epistulas
regis. Miserat autem rex mecum principes militum et equites.
10 Et audierunt Sanaballat Horonites et Thobias servus
Ammanites et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui
quaereret prosperitatem filiorum Israel.
11 Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus.
12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi
cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et
iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.
13 Et egressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem
Draconis et portam Sterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et
portas eius consumptas igne.
14 Et transivi ad portam Fontis et ad piscinam Regis, et non
erat locus iumento cui sedebam, ut transiret.
15 Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum; et
iterum veni ad portam Vallis et reversus sum.
16 Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego
facerem, sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et
reliquis, qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
17 Et dixi eis: “ Vos nostis
afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius
consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra
opprobrium ”.
18 Et indicavi eis quod manus Dei mei bona esset super me et
verba regis, quae locutus esset mihi, et dixerunt: “
Surgamus et aedificemus! ”. Et confortatae sunt manus
eorum in bonum.
19 Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servus
Ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: “ Quae est haec res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis? ”.
20 Et dedi eis responsum dicens: “ Deus
caeli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et
aedificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem ”.
|