4
1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et
Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et
quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis;
2 et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent
contra Ierusalem et facerent confusionem.
3 Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte
contra eos.
4 Dixit autem Iudas: “ Debilitata est fortitudo portantis, et
humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum ”.
5 Et dixerunt hostes nostri: “ Nesciant
et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare
faciamus opus ”.
6 Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta
eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad
nos,
7 statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis,
et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et
arcubus suis.
8 Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et
magistratus et ad reliquam partem vulgi: “ Nolite timere a
facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus
vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus
vestris ”.
9 Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse
nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum,
unusquisque ad opus suum.
10 Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum
faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et
principes post omnem domum Iudae.
11 Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium,
una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium;
12 aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes,
et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me.
13 Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam
partem vulgi: “ Opus grande est et latum, et nos separati
sumus in muro procul alter ab altero;
14 in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc
concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis ”.
15 Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat
lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra.
16 In tempore quoque illo dixi populo: “
Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia
per noctem, et opus per diem ”.
17 Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui
erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium
in dextera sua.
|