5
1 Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus
fratres suos Iudaeos.
2 Et erant qui dicerent: “ Filios nostros et filias nostras
pignoravimus, ut acciperemus frumentum et comederemus et viveremus! ”.
3 Et erant qui dicerent: “ Agros nostros
et vineas et domos nostras opposuimus, ut acciperemus frumentum in fame! ”.
4 Et alii dicebant: “ Mutuo sumpsimus
pecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis nostris.
5 Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et
sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et
filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quaedam iam in servitute
subiugatae sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas
nostras alii possident ”.
6 Et iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum
verba haec.
7 Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et
magistratus et dixi eis: “ Usuras singuli a fratribus
vestris exigitis! ”. Et congregavi adversum eos contionem
magnam
8 et dixi eis: “ Nos, ut scitis,
redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum
possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut
vendentur nobis? ”. Et siluerunt nec invenerunt quid
responderent.
9 Dixique ad eos: “ Non est bona res,
quam facitis. Quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a
gentibus inimicis nostris?
10 Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis
pecuniam et frumentum; non repetamus usuras istas.
11 Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua
et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere
soletis ab eis ”.
12 Et dixerunt: “ Reddemus et ab eis
nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris ”. Et vocavi
sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat.
13 Insuper excussi sinum meum et dixi: “
Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et
de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat! ”. Et
dixit universa multitudo: “ Amen! ”.
Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum.
14 A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in
terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis
regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur,
non comedimus.
15 Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt
populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed
et ministri eorum depresserunt populum. Ego
autem non feci ita propter timorem Dei,
16 quin potius in opere muri restauravi et agrum non emi; et
omnes pueri mei congregati ad opus erant.
17 Iudaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et
qui veniebant ad nos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea
erant.
18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes
sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas
ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius.
19 Memento mei, Deus
meus, in bonum, secundum omnia, quae feci populo huic.
|