8
1 Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam,
quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum
legis Moysi, quam praece perat Dominus Israeli.
2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum
et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi.
3 Et legit in eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, de
mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui
intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectae ad librum legis.
4 Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem ad hoc
fecerant; et steterunt iuxta eum Matthathias et Sema et Anaia et Uria et Helcia
et Maasia ad dexteram eius, et ad sinistram Phadaia, Misael et Melchia et Hasum
et Hasbadana, Zacharia et Mosollam.
5 Et aperuit Esdras librum coram omni populo — super universum
quippe populum eminebat — et, cum aperuisset eum, stetit
omnis populus.
6 Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis
populus: “ Amen, amen ”, elevans
manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram.
7 Porro Iesua et Bani et Serebia, Iamin, Accub, Sabethai,
Hodia, Maasia, Celita, Azarias, Iozabad, Hanan, Phalaia et Levitae erudiebant
populum in lege; populus autem stabat in gradu suo.
8 Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt
sensum et explicaverunt lectionem.
9 Dixit autem Nehemias, ipse est praepositus, et Esdras
sacerdos et scriba et Levitae instruentes populum universo populo: “ Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite
flere ”. Flebat enim omnis populus, cum audiret verba
legis.
10 Et dixit eis: “ Ite, comedite pinguia
et bibite mulsum et mittite partes his, qui non praeparaverunt sibi, quia
sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini
est fortitudo vestra ”.
11 Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes: “ Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere ”.
12 Abiit itaque omnis populus, ut comederet et biberet et
mitteret partes et faceret laetitiam magnam, quia intellexerant verba, quae
docuerat eos.
13 Et in die
secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et
Levitae ad Esdram scribam, ut intellegerent verba legis.
14 Et invenerunt scriptum in lege, quam praecepit Dominus per
Moysen, ut habitent filii Israel in tabernaculis in die sollemni mense septimo
15 et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus
suis et in Ierusalem dicentes: “ Egredimini in montem et afferte frondes olivae
et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi,
ut fiant tabernacula, sicut scriptum est ”.
16
Et egressus est populus, et attulerunt feceruntque sibi tabernacula,
unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea
portae Aquarum et in platea portae Ephraim.
17 Fecit ergo universa
ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in
tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel
usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis.
18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die
primo usque ad diem novissimum; et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in
die octavo conventum iuxta ordinationem.
|