LIBER THOBIS
1
1 Liber sermonum Thobis filii Thobiel filii Ananiel filii
Aduel filii Gabael filii Raphael filii Raguel ex semine Asiel, ex tribu
Nephthali,
2 qui captivus ductus est in diebus Salmanasar regis
Assyriorum ex Thisbe, quae est a dextera parte Cades Nephthali in superiori
Galilaea supra Asor post occidentem solem a sinistra parte Phogor.
3 Ego Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis
omnibus diebus vitae meae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi
meae, qui abierant mecum in captivitatem in regionem Assyriorum in Nineven.
4 Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem
iunior, omnis tribus Nephthali patris mei recessit de domo David patris mei et
ab Ierusalem civitate, quae est electa ex omnibus tribubus Israel; et
sanctificatum est templum habitationis Dei et aedificatum est in ipsa, ut
sacrificarent omnes tribus Israel in omnes generationes saeculi.
5 Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris mei
sacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus
montibus Galilaeae.
6 Ego autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus festis,
sicut scriptum est in toto Israel in praecepto sempiterno; primitias et
primogenita et decimas armentorum et pecorum et initia tonsurae ovium mecum
portabam in Ierusalem
7 et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam
tritici et vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Levi
servientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sex
annorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno.
8 Et dabam ea orphanis et viduis et proselytis appositis ad
filios Israel; inferebam et dabam illis in tertio anno, et manducabamus illa
secundum praeceptum, quod praeceptum est de eis in lege Moysis, et secundum
mandata, quae mandaverat Debora mater patris mei Ananiel patris nostri, quia
orphanum me reliquit pater et mortuus est.
9 Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine
patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam.
10 Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum
captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo
erant, manducabant de panibus gentium,
11 ego autem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus
gentium.
12 Et quoniam memor eram Dei mei in tota anima mea,
13 dedit mihi Excelsus gratiam et speciem penes Salmanasar, et
comparabam illi omnia, quaecumque erant in usum;
14 et ibam in Mediam, usque dum moreretur, et commendavi
Gabael fratri Gabriae in Rages, in regione Mediae, saccellos decem talenta
argenti.
15 Et postquam mortuus est Salmanasar, et regnavit Sennacherib
filius eius pro eo, et viae Mediae secesserunt, et non potui iam ire in Mediam.
16 Et in diebus Salmanasar multas eleemosynas feci fratribus
meis, qui erant ex genere meo.
17 Panes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si
quem videbam mortuum et proiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam
illum.
18 Et, si quem occidebat Sennacherib rex, ubi venit de Iudaea
fugiens in diebus iudicii, quod fecit Rex caeli ex illo de blasphemiis, quibus
blasphemaverat — multos enim filiorum Israel occidit in ira sua —
ego autem corpora illorum involabam et sepeliebam; et quaesivit illa
Sennacherib et non invenit illa.
19 Et abiit quidam ex Ninevitis et indicavit regi de me
quoniam ego sepelio illos, et abscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de
me et quod inquiror, ut occidar, timui et refugi.
20 Et direpta est omnis substantia mea, et nihil mihi
derelictum est, quod non assumptum esset in fiscum regis, nisi uxor mea Anna et
Thobias filius meus.
21 Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderent
illum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon
filius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super
omnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem.
22 Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven.
Achicarus enim erat praepositus pincernarum et super anulum et procurator et
exactor sub Sennacherib rege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat
enim ex fratribus meis et ex cognatione mea.
|