7
1 Dixitque Dominus ad Noe: “ Ingredere tu et omnis domus tua
arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
2
Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de
pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam.
3 Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et
feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae.
4 Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam
feci, de superficie terrae ”.
5 Fecit ergo Noe
omnia, quae mandaverat ei Dominus.
6 Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae
inundaverunt super terram.
7
Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in
arcam propter aquas diluvii.
8 De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni,
quod movetur super terram,
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et
femina, sicut praeceperat Deus Noe.
10 Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt
super terram.
11 Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo
die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae
sunt;
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et
quadraginta noctibus.
13 In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et
Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.
14 Ipsi et omne animal
secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile, quod
movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum,
universae aves omnesque volucres
15 ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne,
in qua erat spiritus vitae.
16
Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut
praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.
17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et
multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18 Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in
superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.
19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt
omnes montes excelsi sub universo caelo.
20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos
operuerat.
21 Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram,
volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et
universi homines:
22 cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt.
23 Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab
homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta
sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
|