3
1 Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare
cum gemitibus:
2 “ Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et omnes
viae tuae misericordia et veritas, et tu iudicas saeculum.
3 Et nunc, Domine, memor esto mei et respice in me; ne
vindictam sumas de me pro peccatis meis et pro neglegentiis meis et parentum
meorum, quibus peccaverunt ante te,
4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis, et tradidisti nos
in direptionem et captivitatem et mortem et in parabolam et fabulam et
improperium in omnibus nationibus, in quas nos dispersisti.
5 Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas pro
peccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et non
ambulavimus sinceriter coram te.
6 Et nunc secundum quod tibi placet fac mecum et praecipe
recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quia expedit
mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, et tristitia
multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, et dimitte
me in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quia expedit
mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et ne improperia
audiam ”.
7 Eadem die contigit Sarae filiae Raguel, qui erat Ecbatanis
Mediae, ut et ipsa audiret improperia ab una ex ancillis patris sui,
8 quoniam tradita erat viris septem, et Asmodeus daemonium
nequissimum occidebat eos, antequam cum illa fierent, sicut est solitum
mulieribus. Et dixit illi ancilla: “ Tu es, quae suffocas viros tuos! Ecce, iam tradita es viris
septem, et nemine eorum fruita es.
9 Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade
cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum ”.
10 In illa die contristata est animo puella et lacrimata est
et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et
cogitavit iterum et dixit: “ Ne forte improperent patri
meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, et haec
laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris
mei cum tristitia ad inferos. Utilius
mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia
non audiam in vita mea ”.
11 Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata
est et dixit: “ Benedictus es, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen
tuum sanctum et honorabile in saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in
aeternum.
12
Et nunc, Domine, ad te faciem meam et oculos meos direxi.
13 Iube me dimitti
desuper terram, et ne audiam iam improperia.
14 Tu scis, Domine, quoniam munda sum ab omni immunditia viri
15 et non coinquinavi nomen meum neque nomen patris mei in
terra captivitatis meae. Unica sum patri meo, et non habet alium filium, qui
possideat hereditatem illius, neque frater est illi proximus neque propinquus
illi, ut custodiam me illi uxorem. Iam perierunt mihi septem, et ut quid mihi adhuc vivere?
Et si non tibi videtur, Domine, occidere me, impera, ut respiciatur in me et
misereatur mei, et ne iam improperium audiam ”.
16 In ipso tempore exaudita est oratio amborum in conspectu
claritatis Dei,
17 et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin
desquamare ab albuginibus oculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram
filiam Raguel dare Thobiae filio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium
nequissimum, quoniam Thobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant
accipere eam. In illo tempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et
Sara filia Raguel descendit et ipsa de loco superiori.
|