5
1 Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: “ Omnia,
quaecumque mihi praecepisti, pater, faciam.
2 Quomodo autem potero hanc pecuniam recipere ab illo? Neque
ille me novit, neque ego novi illum. Quod signum dabo illi, ut me cognoscat et credat et det
mihi hanc pecuniam? Sed neque vias, quae ad Mediam, novi, ut eam illuc ”.
3 Tunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: “ Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et divisi in
duas partes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce
nunc anni sunt viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et
nunc, fili, inquire tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi
mercedem, donec venias. Et, dum
vivo, recipe pecuniam ab illo ”.
4 Et exiit Thobias quaerere hominem, qui iret cum ipso in
Mediam et qui haberet notitiam viae. Et invenit Raphael angelum stantem ante
ipsum et nesciebat illum angelum Dei esse.
5 Et dixit illi: “ Unde es, iuvenis? ”. Et dixit illi: “ Ex filiis Israel
fratribus tuis et veni huc, ut operer ”. Et dixit illi Thobias: “ Nosti viam, quae ducit in
Mediam? ”.
6 Et ille dixit: “ Utique, aliquotiens fui ibi et habeo
notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam in Mediam et manebam penes
Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediae, et abest iter bidui
statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte et Ecbatana in medio
campo ”.
7
Et dixit illi Thobias: “ Sustine me, iuvenis, donec intrans patri meo nuntiem.
Necessarium est enim mihi, ut eas mecum, et dabo tibi mercedem tuam ”.
8 Et dixit illi: “
Ecce sustineo; tantum noli tardare ”.
9 Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit
ei: “ Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum
”. Et dixit
illi: “ Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex qua tribu sit
et an fidelis sit, ut eat tecum, fili ”.
10 Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: “ Iuvenis, pater te rogat ”. Et introivit ad eum,
et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: “ Gaudium
tibi magnum sit! ”. Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video
lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius
vident lumen. Vivus ego sum inter
mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video ”. Et dixit ei: “ Forti esto
animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto! ”. Et respondit illi Thobi: “ Thobias filius
meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo
tibi mercedem tuam, frater ”. Et dixit illi: “ Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in
Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio ”.
11 Et dixit ei: “ Frater, ex qua patria
es et ex qua tribu? Narra mihi,
frater ”.
12
Et ille dixit: “ Quid tibi necesse est tribus? ”. Et dixit ei: “ Volo scire ex veritate cuius sis et nomen tuum ”.
13 Et dixit: “ Ego sum Azarias Ananiae
magni filius, ex fratribus tuis ”.
14 Et dixit illi Thobi: “ Salvus et sanus
venias, frater, sed ne irascaris, frater, quod voluerim verum scire et patriam
tuam. Tu frater meus es et de genere bono et optimo! Noveram Ananiam et Nathan
duos filios Semeliae magni; et ipsi mecum ibant in Ierusalem et adorabant ibi
mecum et non exerraverunt. Fratres tui viri optimi sunt; ex bona radice es. Et
gaudens venias! ”.
15 Et dixit ei: “ Ego tibi dabo mercedis
nomine drachmam diurnam et, quaecumque necessaria sunt tibi et filio meo,
similiter; et vade cum illo,
16 et adiciam tibi ad mercedem ”.
17 Et dixit illi: “ Ibo cum illo, ne
timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est ”. Et dixit ei: “ Benedictio sit tibi, frater! ”. Et vocavit filium suum et dixit illi: “ Fili,
praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est,
protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos
cum sanitate, fili! ”.
Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit
illi Thobi: “ Vade sanus! ”.
18 Et lacrimata est mater illius et dixit Thobi: “ Quid dimisisti filium meum? Nonne ipse est virga manus nostrae et ipse
intrat et exit coram nobis?
19 Pecunia ne
adveniat pecuniae, sed purgamentum sit filii nostri.
20 Quomodo datum est nos a Domino vivere, hoc sufficiebat
nobis ”.
21
Et dixit illi: “ Noli computare; salvus ibit filius noster et salvus revertetur ad nos,
et oculi tui videbunt eum illa die, qua venerit ad te sanus. Ne computaveris,
ne timueris de illis, soror.
22 Angelus enim bonus ibit cum illo, et bene disponetur via
illius, et revertetur sanus ”.
|