6
1 Et cessavit plorare.
2 Et profectus est puer et angelus cum illo; et canis exiit
cum illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illos prima nox;
et manserunt super flumen Tigrin.
3 Et descendit puer lavare pedes in flumen, et exsiliens
piscis de aqua magnus volebat gluttire pedem pueri, et exclamavit.
4 Et ait illi angelus: “ Comprehende et tene! ”. Et comprehendit puer piscem et eduxit illum in terram.
5 Et dixit angelus illi: “ Exintera hunc
piscem et tolle fel et cor et iecur illius et repone ea tecum et interanea
proice. Sunt enim fel et cor et iecur eius ad medicamentum utilia ”.
6
Et exinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit
et manducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donec
appropinquarent ad Mediam.
7 Et tunc interrogavit puer angelum et dixit ei: “ Azaria frater,
quod remedium est in corde et iecore piscis et in felle? ”.
8 Et dixit illi: “ Cor et iecur piscis
fumiga coram viro aut muliere, qui occursum daemonii aut spiritus nequissimi
habet, et fugiet ab illo omnis occursus, et ne maneant cum illo in aeternum.
9
Et fel ad inungendos oculos hominis, in quos ascenderunt albugines, ad flandum
in ipsis super albugines, et ad sanitatem perveniunt ”.
10 Et postquam intravit in Mediam et iam appropinquabat ad
Ecbatana,
11 dixit Raphael puero: “ Thobia
frater! ”. Et dixit ei: “ Ecce ego ”. Et dixit illi: “ In eis, quae sunt Raguel, hac
nocte manere nos oportet. Et homo est propinquus tuus et habet filiam nomine
Saram,
12 sed neque masculum neque filiam aliam praeter Saram solam
habet, et tu proximus es illius prae omnibus hominibus, ut possideas eam; et
iustum est, ut possideas, quae sunt patri eius. Et haec puella sapiens et
fortis et bona valde, et pater ipsius diligit illam ”.
13 Et dixit: “ Iustum est, ut accipias
illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam
tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam
tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum
iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam
illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac
nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus
illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam ”.
14 Tunc respondens Thobias dixit Raphael: “ Azaria frater, audivi quoniam iam tradita est viris septem, et mortui
sunt in cubiculis suis noctu; cum intrabant ad illam, moriebantur. Audivi etiam
quosdam dicentes quoniam daemonium illos occidit;
15 et timeo nunc, quoniam diligit illam et ipsam quidem non
vexat, sed eum, qui illi voluerit propinquare, ipsum occidit. Unicus sum patri
meo; ne forte moriar et deducam patris mei vitam et matris meae cum dolore
super me in sepulcrum eorum. Sed neque alium filium habent, qui sepeliat illos ”.
16 Et dixit illi angelus: “ Non es memor
mandatorum patris tui, quoniam praecepit tibi accipere uxorem ex domo patris
tui? Et nunc audi me, frater: noli computare daemonium illud, sed accipe illam,
et scio quoniam dabitur tibi hac nocte uxor.
17 Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et
cor et impone super cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud
daemonium et fugiet et non apparebit circa illam omnino in perpetuo.
18 Et, cum coeperis esse cum illa, surgite primum ambo et
orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobis misericordia et sanitas.
Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, et tu illam sanabis, et
ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut
fratres. Noli computare ”. Et cum audisset Thobias
sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit
eam valde, et cor eius haesit illi.
|