9
1 Tunc accersivit Thobias Ra phael et dixit illi:
2 “ Azaria fra ter, adsume tecum hinc servos quattuor et
camelos duos et perveni in Rages et vade ad Gabael et da illi chirographum et
recipe pecuniam et adduc illum tecum ad nuptias.
3 Scis enim quoniam numerat dies pater et, si tardavero diem
unum, contristabo eum valde.
4 Sed vides quomodo Raguel iuraverit, cuius iuramentum
spernere non possum ”.
5 Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli in Rages
Mediae, et manserunt penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eius et
indicavit illi de Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel et
quia rogat illum ad nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum sigillis suis
et numeravit pecuniam et composuit supra camelos.
6 Et vigilaverunt simul et venerunt ad nuptias et intraverunt
in ea, quae Raguel, et invenerunt Thobiam discumbentem. Et exsiliit et
salutavit illum et lacrimatus est et benedixit eum et dixit illi Gabael: “ Benedictus
Dominus, qui dedit tibi pacem, quoniam boni et optimi et iusti viri et
eleemosynas facientis filius es! Det tibi benedictionem Dominus caeli et uxori
tuae et patri tuo et matri tuae et patri et matri uxoris tuae. Et benedictus Deus,
quoniam video Thobiam consobrinum meum similem illi! ”.
|