12
1 Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium
suum Thobiam et dixit illi: “ Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et
adiciamus ad mercedem suam ”.
2 Et dixit illi: “ Pater, quantam illi dabo mercedem? Non
laedor, si dedero illi ex his, quae mecum contulit, dimidiam partem.
3 Duxit me sanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum
attulit et te curavit! Quantam illi dabo mercedem adhuc? ”.
4 Et dixit illi Thobi: “ Iustum est illum, fili, dimidium
omnium horum, quae tecum attulit, accipere ”.
5 Et vocavit illum et dixit: “ Accipe dimidium omnium horum,
quae tecum attulisti, in mercedem tuam et vade sanus ”.
6 Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: “ Deum
benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum
bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice
ostendite et ne cunctemini confiteri illi.
7 Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei
revelare et confiteri honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos.
8 Bona est oratio cum
ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum
iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere.
9 Eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui
faciunt eleemosynam, saturabuntur vita;
10 qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae
suae.
11 Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis
ullum sermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est
abscondere, opera autem Dei revelare honorificum est.
12 Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam
orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos,
similiter.
13 Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium
tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te.
14 Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam.
15 Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus
et ingredimur ante claritatem Domini ”.
16 Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et
timuerunt.
17 Et dixit illis: “ Nolite timere; pax
vobis. Deum benedicite in omne
aevum.
18 Cum essem vobiscum, non mea gratia eram vobiscum sed
voluntate Dei. Ipsi benedicite omnibus diebus, decantate ei.
19 Et videbatis me quia nihil manducabam, sed visus vobis
videbatur.
20 Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo.
Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis ”. Et ascendit.
21 Et surrexerunt et iam non poterant illum videre.
22 Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in
omnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei.
|