| 
 13 
1 Et scripsit orationem Thobi in laetitiam et dixit: 
2 “ Benedictus Deus vivens in aevum, et regnum illius, 
quia ipse flagellat et miseretur, 
deducit usque ad inferos deorsum 
et reducit a perditione maiestate sua, 
et non est qui effugiat manum eius. 
3 Confitemini
illi, filii Israel, coram nationibus, 
quia ipse dispersit vos in illis 
4 et ibi ostendit maiestatem suam. 
Et exaltate
illum coram omni vivente, 
quoniam Dominus noster, et ipse est pater noster, 
et ipse est Deus noster in omnia saecula. 
5 Flagellabit vos ob iniquitates vestras 
et omnium miserebitur vestrum 
et colliget vos ab omnibus nationibus, 
ubicumque dispersi fueritis. 
6 Cum conversi fueritis ad illum 
in toto corde vestro et in tota anima vestra, 
ut faciatis coram illo veritatem, 
tunc revertetur ad vos 
et non abscondet a vobis faciem suam amplius. 
Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, 
et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae 
et exaltate regem saeculorum. 
Ego in terra captivitatis meae confiteor illi 
et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. 
Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. 
Quis scit,
si velit vos et faciat vobis misericordiam? 
7 Ego et anima mea regi caeli laetationes dicimus, 
et anima mea laetabitur omnibus diebus vitae suae. 
8 Benedicite Dominum, omnes electi; et omnes, laudate
maiestatem illius. Agite dies laetitiae et confitemini illi. 
9 Ierusalem, civitas sancta, 
flagellabit te in operibus manuum tuarum. 
10 Confitere Domino in bono opere et benedic regem saeculorum, 
ut iterum tabernaculum tuum aedificetur in te cum gaudio, 
et laetos faciat in te omnes captivos et diligat in te omnes miseros in omnia
saecula saeculorum. 
11 Lux splendida fulgebit in omnibus finibus terrae; 
nationes multae venient tibi ex longinquo 
et a novissimis partibus terrae ad nomen sanctum tuum 
et munera sua in manibus suis habentes regi caeli. 
Generationes generationum dabunt in te laetitiam, 
et nomen electae erit in saecula saeculorum. 
12 Maledicti omnes, qui dixerint verbum durum. 
Maledicti erunt omnes, qui deponunt te 
et destruunt muros tuos, 
et omnes, qui subvertunt turres tuas et qui incendunt habitationes tuas. Et
benedicti erunt omnes, qui timent te in aevum. 
13 Tunc gaude et laetare in filiis iustorum, 
quoniam omnes colligentur 
et benedicent Domino aeterno. 
14 Felices, qui diligunt te, 
et felices, qui gaudebunt in pace tua. 
Et beati omnes homines, 
qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis, 
quoniam in te gaudebunt 
et videbunt omne gaudium tuum in aeternum. 
15 Anima mea, benedic
Domino, regi magno, 
16 quia in Ierusalem civitate aedificabitur 
domus illius in omnia saecula. 
Felix ero, si fuerint reliquiae seminis mei 
ad videndam claritatem tuam 
et confitendum regi caeli. 
Ostia Ierusalem sapphiro et smaragdo aedificabuntur, 
et lapide pretioso omnes muri tui; 
et turres Ierusalem auro aedificabuntur, 
et propugnacula eius auro mundo. 
17 Plateae Ierusalem carbunculo sternentur 
et lapide Ophir; 
18 et ostia Ierusalem cantica laetitiae dicent, 
et omnes vici eius loquentur: “Alleluia. 
Benedictus Deus Israel, 
et benedicti, qui benedicent nomen sanctum, 
in aeternum et adhuc!” ”. 
  |